17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

314

cae affinitatis in Gallicam mutandae, quod mihi non videtur 1 . Aliud habebamus nihil.

Parentes, te cum uxore, sororem cum marito et liberis, agnatos, cognatos, affines,

amicos Deo commendo. Lutetiae 27 Octobris 1623.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

856. 1623 Nov. 2. Aan B. Aubéry du Maurier 2

Vir Illustris.

Ad multa, quae pridem me exercent, incommoda, novum vulnus accesserat ex

duorum e liberis meis morbo: nam et filia, cuius tuae literae quam benigne tam

suaviter meminerant, et filiorum minor 3 , decubabant ex papulis, qui velut abortivus

est partus effoetae iam pestilitatis, cum ecce, quo maius habere non poteram

solatium ad me venit, literae tuae. Tuae inquam: id est plenae veri sincerique affectus,

cuius hoc aevo percara annona est. Quod si huic amoris in me testimonio non satis

dignis verbis respondeo, id velim non mihi imputes, sed multis adversis, quae saepe

quos animos frangere nequeunt, tamen delassant. Eaque ipsa res, ut verum fatear,

non minima causa fuit illius nuper silentii, quod sicut bona maluissem nuntiare quam

nihil, ita nihil mallem quam mala. Ego, qui iam aliquoties, homo minime ad aulam

factus, aulam coactus sum accedere, video res Gallicas in paucorum esse manu,

quibus tantum est negotiorum, ut nostra illa minuta in animum nequeant admittere.

Neque tamen deest, me quoque absente, monitor Campiniacus 4 , vir et literarum et

virtutis omnis amantissimus. Sed eius quoque dicta effluunt in tanto rerum aestu.

Tamen quae Diva in Pandorae pyxide resedit postrema, nondum me deserit, egregiis

pollicitationibus liberaliter educata: quae si intra anni saltem circulum parient quod

videntur parturire, nullum ego coelum Gallico praetulerim. Sin minus, cupiam quam

primum absolvi, ne patria, honoribus, bonis eiectus, famillae meae ipse sim oneri.

Nam de reditu in patriam plane tecum sentio, nihil hoc tempore sperandum aut

moliendum. Quin et affines meos laudo hoc nomine, quod nihil ex republica captantes

privatis artibus sibi consulunt. Stobaei 5 editionem nostram et visam tibi et non

displicuisse, gaudeo. Gauderem magis, nisi omnia tua de me meisque iudicia

suspecta redderet tuus in me amor, quo tamen non minus quam iudicio glorior. Ubi

quem amicum ad vos transeuntem reperero, exemplum transmittam, non tibi, qui

ne inspicere quidem tam tenuia debueras, sed illis, quorum ego et indolem admiror

et spem votis, quam possum faventissimis, prosequor, liberis tuis; quibus usui alicui

esse poterunt, ob Graecorum dictorum elegantiam, quae quidem nostra et librorum

ope aliquanto quam ante emendatiora ac distinctiora leguntur; Latina enim satis est

quod mihi, tristissimo illi tempori fallendo, inservierunt. Cuius rei quando iam

meminisse incepi, rogo attente legas Titulum Florilegii XLIX 6 , ad quem me pervenisse

memoro in Prolegomenis, eo tempore

1 Inderdaad gebeurde het wel; de prins van Wales huwde 1625 de zuster van Lodewijk XIII,

Henriëtte Marie.

2 o

Gedrukt Epistolae p. 71. Beantw. door n . 859. Zie ook p. 334 n. 11 en p. 336 n. 4.

3 Pieter.

4 Champigny, intendant van financiën.

5 Zie p. 15 n. 4.

6 De vituperio regni.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!