17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

313

855. 1623 Oct. 27. Aan Willem de Groot 1

Literas tuas, mi Frater, quas scripseras 24 Septembris, serius accepi, id est non

multo ante quam eas, quas Pater dederat 15 Octobris. Tam tardum plerumque est

iter mari: ita ut caetera quoque a parentibus mari missa nondum ad nos pervenerint.

Interim tibi optimaeque uxori tuae pro muneribus ad Corneliam nostram missis

gratias ago summas, quando ipsa nondum potest, impedita morbo. Cubat enim ex

papulis, non tam graviter tamen afflicta quam Petrus noster, quo nihil fingi potest

ulcerosius. Sunt hi quasi abortus quidam desaevientis pestilentiae. Caeteri recte

valemus.

De iure Romano quod quaeris dixi tibi inter celebres iurisconsultos disputatum,

an generaliter receptum - cum exceptione scilicet morum ac legum patriarum - an

particulariter in quibusdam negotiorum generibus. Lex haec olim incognita simulatque

in iudiciis allegari coepit, auctoritatem habuit, ita tamen ut communionis bonorum

consuetudini cedendum habeat. Ius hypothecae tacitum legibus introductum Romanis

sequi iudices solent, quanquam si usu seposito de re disputare liceat, legalis

hypotheca soleat ad generalem referri, generalis autem apud nos cedat speciali.

Usurpatum tamen scio ut legalis vim specialis habeat. De nostris Institutionibus 2

cogitabimus. De Groeneveltii 3 negotio iam respondi, et postquam accepi exempla

instrumentorum nihil demuto: siquid tamen propius sciscitandum putatis, dabo

operam ne quid operae meae desideretur. Patri, si placet, in eadem hac charta

respondebo. Ac primum gratias ei summas habeo, pro iis quae de Grammaio 4 me

docuit. Scire enim ista et quae istiusmodi sunt operae pretium est. De Mansfeldio

ubi sedem in posterum fixurus sit aveo discere. Quae scribit pater de restituendis

rebus in eum statum, qui ante Concilium Tridentinum fuerat, esset quidem hoc

permultum, sed transubstantiatio, et ei respondens adoratio, pridem Lateranensi

Concilio definita est, et invocatio peculiaris sanctorum pridem in omnes Liturgias

recepta. Quae non magnae difficultates teneris conscientiis videntur. Puto venturum

Principem Mauritium Hagam, ut rei nummariae inveniat rationes. De Erpennianis

chartis 5 meminisse vos velim. Vossii nostri diligentiam in agendo historicorum

Graecorum 6 censu satis mirari nequeo. Meae res adhuc loco eodem sunt; sed

commune hoc est cum multis aliis malum, et caelandum eos qui male nobis volunt.

Uxorem forte vere proximo ad vos mittam, ut reculas nostras expediat. Pax firma

manet, nec ulla querendi occasio datur Protestantibus. Rex et Sabaudus militem

dimittunt, qui ob Rhaeticum negotium erat conscriptus. Tanta in novo Pontifice 7

fiducia est, qui semper audiit Gallicarum partium. Princeps Walliae in Angliam iam

pervenit, et in Hispania procuratorium reliquit ad ducendam suo nomine uxorem,

quae vere primo in Angliam ventura creditur. Sunt tamen qui ex longa Hispani et

Pontificis tergiversatione fastidium aliquod Britanni sperant, et consilia Hispani-

1 Gedrukt Epistolae p. 771.

2 Inleiding tot de Hollandsche rechtsgeleerdheid, zie p. 252 n. 4.

3 Misschien Reinier van Groenevelt, de zoon van Oldenbarnevelt.

4 Zie p. 311 n. 2.

5 De aanteekeningen op de Evangelia, die Grotius ten behoeve van Erpenius naar Holland had

gezonden; zie p. 27 n. 1.

6 Zie p. 312 n. 1.

7 Urbanus VIII; zie p. 305 n. 8.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!