17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

312

induciarum tempore literas a Rudolpho Imp. ad Ordines Foederatos venisse.

Quomodo inscriptae fuerint haud satis memini, rogo inquiras. Adversus ius Imperii

in Geldriam, Traiectinam et Transisalanam vix est quod dicatur: ac vel ob id unum

semper cavendum putavi, ne Maiestatis Hollandicae iura cum vicinis confunderentur.

Forte hoc restabit effugium, ut dicantur populi isti a Germania habiti pro derelicto

cum ab Hispanis male tractarentur.

In Vossii libro 1 quem transmisit frater summam diligentiam admiror: sed et illud

quod nullum ab Heinsio encomium, et quod Cunaei mentio honorifica in libro non

supra meritum, sed apud alios invidiosa. Meursium 2 si videris, rogo salutes et dicas

omisisse me ad ipsum scribere, ne malum ei crearem satis suspecto apud rerum

potentes: tum vero ut explores ecquid habeat quod ad Stobaeum pertineat. Siqua

apud vos nova tributa indicuntur, velim id quoque intelligere. Non nescio grave

nostris bellum esse. Sed apud hostes quoque perpetua est inopia ob pravam aerarii

administrationem. Aliquid est quod sine noxa abiit nostris annus hic, tanto

Hispanorum et Imperatoris apparatu. Hic in Gallia curatius quam antehac habetur

aerarium, et spes est vere proximo aliquid pecuniae ad vos venturum. Protestantes

hic a Rege benigne tractantur, data illis a Regio fisco pecunia alendis pastoribus.

In Synodo Nationali quae Carentoni 3 habita nunc est sine ullo examine probati sunt

Canones iidem qui Dordrechti et Alesiae antehac. Sed vetuerat Rex aut

Dordrechtanae aut Alesianae Synodi ullam fieri mentionem. Ita vocabulo mutato

res manet. Interim neque Corvino Molinaeus 4 , neque Tileno 5 quisquam respondet.

Matrem, fratrem, sororem cum cognatis et amicis omnibus ex animo saluto. Lutetiae

21 Octobris 1623.

Rogo literae istae mittantur ad Nic. Reigersbergium. Si ubi divertat nescitis, mittite

ad Iustum Brasserum, is curabit 6 .

Tibi obedientissimus filius

H. Grotius.

1 G.J. Vossius, De historicis Graecis libri quatuor, dat dit jaar bij Maire te Leiden uitkwam. Voorin

een Latijnsch lofdicht van Petrus Cunaeus. Zie Petit, Bibliogr. Lijst p. 169 n o . 13.

2 De Leidsche professor Johannes Meursius, over wien zie I, register. Als oud-gouverneur van

de zonen van Oldenbarnevelt was hij bij de regeeringspartij verdacht. Zie ook Molhuysen,

Bronnen Leidsche Universiteit II p. 127*.

3 Zie Le Vassor, Histoire II p. 570.

4 Over de polemieken tusschen Corvinus en Molinaeus zie n o . 736.

5 Tilenus had tegen Milletière geschreven; zie p. 125 n. 2.

6 Zie p. 323 n. 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!