17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

311

Domum Austriacam factae, confugere cogitur. Ideoque scribit Sua Illustr. Gen.

Regiae Maiestati ut placeat provinciam hanc ab hac peste liberare, educto Mansfeldio

ad alia loca, curetque nobis de damnis satisfieri. Illa enim spe sustentatur Sua Gen.,

si, quod iure et vigore pactorum inter Reges Franciae et Domum Austriacam initorum

nos petere putamus, nostri causa non annuerit Serenissimus Rex, daturum tamen

aliquid gratiae et amicitiae aliorum regum et principum, Gen. Suae liberisque eius

arcto sanguinis et affinitatis vinculo coniunctorum, quorum amicitiam et observantiam

Christianissimo Regi non ingratam, et aliquando etiam utilem esse posse arbitramur.

Nam ut sciat Claritudo tua, Reges Poloniae et Sueciae cum Ill mo . meo Domino ab

uno avo descendunt, fuitque iuniorum Principum meorum Dominae matri Ducissae

Holsatiae atque etiam Regi Daniae unus avus, ut taceam duos fratres mei Principis

olim difficillimis et dubiis temporibus Henrico Regi gloriosissimae memoriae non

indecore nec inutiliter militasse, unde aliquem favorem et gratiam nostra Domus a

Regia Maiestate sibi promittit. Quia vero ad Reges nimis prolixos esse non decet,

nec in ista aula sit, cuius opera hac in parte uti possimus, ut literae hae certo ac

secure ad Regiae Maiestatis manus perveniant, Ill mus . meus amico ac benevolo tuo

in se affectu fretus, tuam opem implorat, voluitque ut quae ad Ser mum . Regem parcius

dicuntur Claritudini tuae fusius aliquantum explicarem ego, quod ut pro officio meo

mihi faciendum fuit, ita spero non ingratum fore. Certus velim sis ab hoc omnium

terrarum, quos adivit, vastatore Regiae Maiestati nihil utilis servitii exspectandum.

Praeterquam enim quod nihil magnae rei ab illo umquam gestum sit, eo fortunae

iam adductus est, ut miles fame et inedia absumtus in dies magis magisque

delabatur, cum tamen ante aliquot menses se Duci Brunsvicensi sine periculo

coniungere potuisset, quo tempore illi a provincialibus nostris ter centum mille floreni

afferebantur ut sine ulteriori maleficio militem ex hac provincia educeret. Velit itaque

Claritudo tua sibi hoc negotium habere commendatissimum, praehensando mentes

eorum qui apud Ser mum . Regem auctoritate pollent. Praestabit Claritudo tua nobis

rem gratissimam ipsumque Ill mum . meum cum toto suo populo ad immortales gratias

agendas et habendas sibi maxime reddet devinctum et obligatum.

Vale, Vir Clarissime, Deum rogo ut Clarit. tuam diu velit esse incolumem et

florentem. Dabantur Embdae XII Octobr. Anno MDCXXIII

Clar. T. observantissimus

Dothias Wiarda.

854. 1623 Oct. 21. Aan Jan de Groot 1

Binis pariter literis respondebo, mi Pater, quas 5 et quas 20 Octobris dedisti. Pro

utrisque gratias ago, maxime pro iis quae de Grammaio 2 nuntias. Memini

1 Gedrukt Epistolae p. 771.

2 Johan Baptista Gramaye (in den gedrukten tekst staat foutief Grammono) ambassadeur van

den Duitschen Keizer. Wat Jan de Groot aan Hugo had medegedeeld kan men opmaken uit

het postscriptum van den brief van Nicolaas van Reigersberch, n o . 852:

Opschrift van de brieven van credentie. Reverendis, illustribus, generosis, magnificis, nobilibus,

honorabilibus, prudentissimis nostris, et Imperii Sacri

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!