17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

310

proximi conspiciantur. Quin imo Tartarorum, Turcarum, Moschorum et Maurorum,

imo ipsius Ducis Albani crudelitas, ob quam tot annis bellum gerunt Foederatae

Provinciae Belgicae, longe infra ipsius Mansfeldii militumque eius fuit. Nec etiam

Ill mo . Domino meo liberisque eius parcitum. Etsi enim, Mansfeldio non parum

indignante et fremente, natu maior filius Dei beneficio salvus in Hollandiam evaserit

- ab Ordinibus Foederatis enim remedium hisce malis quaesitum; ut [eo] se conferret

expedire videbatur - Ill mus . meus tamen cum altero filio necnon filia et sorore,

domicellis et virginibus sex mensium spatio Esenae in custodia habitus, et a

capitaneo quodam Bohemo cui Lamminge nomen indignissime tractatus est. Is enim

non dubitavit virum principem senem et debilem e cubiculo suo eiicere, atque, inter

principes etiam hostes et captivos plane inaudito exemplo, postquam gladium lateri

auferre conatus esset, omnes ministros et ipsum medicum, cuius opera horis singulis

indigebat, ab eo removere, donec tandem annuente Numine, Mansfeldio tamen

valde aegre ferente, postquam pro filia et sorore extra provinciam deducendis

commeatum impetrasset, cum altero filio se subducendi occasionem nactus in

fortalitium Lehrohrtanum se recepit, atque in hanc urbem graviter tamen a nobis

dissidentam et divortium meditantem. Esenam relictam postea occupavit [copiarum]

Gallicarum a Rege submissarum dux Monterellus 1 , qui nihil benignius altero, quasi

ad spicilegia missus, quicquid a Mansfeldicis ibi relictum erat diligentissime

conquisitum rapuit, ac in Hollandiam misit, ubi nonnulla per indicium cognita

magistratuum ope vindicata a nobis sunt. Interim Gallus miles multa horrenda et

Gallico nomine indigna flagitia committit, adeo ut nisi frenum Regia Maiestas brevi

immiserit, haec expeditio in maximam labem et dedecus gentis evasura sit. Vix

autem Lehrohrtum Gen. Sua pervenerat, quin Mansfeldius, misso Vice-cancellario

Bohemico, cui Muller nomen, Gen. Suae renunciavit nisi intra paucos dies ducenta

millia thalerorum imperialium, quae summam quingentorum millium florenorum

excedunt, numerasset, omnia igni et flammis vastaturum. Alia vice etiam Mansfeldius

ultra reliqua damna nobis illata pecuniasque vi extortas non erubuit homo impudens

sexcenta thalerorum millia una vice in comitiis postulare, quibus videns se frustrari

modo Regi Daniae hanc provinciam ducentis sexaginta thalerorum millibus venum

proponere, modo Serenissimae Infanti Isabellae operam suam offerentem simulare,

ac tandem Christianissimum et Serenissimum Regem Galliae, Ducem Sabaudiae

et Rempublicam Venetam magnificis et ultra verba non erupturis promissis eo videtur

adduxisse, ut nomina sua huic infausto negotio commodarent: mentitur scilicet se

viginta millia armatorum in campum educturum, cum tamen eo tempore ultro duo

millia peditum et tria millia equitum in omni suo exercitu non haberet, An inter fortes

bellatores numerari mereatur aliorum esto iudicio. Nostra patria vidit illum ad solum

nomen Comitis Tillii, Caesarei exercitus ducis, fugientem et retrocedentem in abdita

et maritima loca, cumque a Duce Christiano Brunsvicensi 2 ut suppetias ferret valde

sollicitatus esset, turpiter illum deserere maluit, quam coniunctis viribus in hostem

ire, quo facto occasionem cladi postea subsecutae dedit. Illustrissimus meus Dominus

pulcre ab Ordinibus oblitus et delusus, deductionem huius inconditae multitudinis

de die in diem protrahentibus, nunc tandem ad Christianissimum Regem Galliae,

directorem et caput ligae contra

1 In margine: ‘id est Montereau’. Zie over hem Arend l.l., p. 307 n. 5.

2 Zie p. 305 n. 10.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!