17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

309

postquam utraque arx iam sine vi tradita esset, renunciavit Suae Illustr. Gen. se

promissis, quae literis reversalibus continebantur, amplius nolle teneri, imperare

insuper etiam arcem et oppidum Esenam dedi, ac sibi e vestigio quinquaginta milia

thalerorum numerari; ni fieret vim minatus Bovetius exercitum cum omni apparatu

iam appropinquantem ostendit, ac post longam altercationem tandem cum suis

intromissus Illustr. Suae Gen. camera rationali et quae ibi asservabantur cistis

perruptis, omnem praesentem pecuniam summam quinquaginta millium florenorum

excedentem inde abstulit. Tum quaestoribus eius undique conquisitis et ad rationes

adactis quicquid reliquae pecuniae apud eos inventum simul ad se rapuit, atque

hac ratione praeteriti anni omnes proventus Gen. Suae intervertit, simul etiam alios

ministros Illustr. Gen. Suae custodiae dedit, a quibus pariter ingentem pecuniae

summam extorquere parabat; nam, ut de reliquis nihil dicam, a D. Pauli, D. Eiberio,

D. Burenio, quos omnes Clar. tua novit, et me simul in arce Esensi detentis ausus

est quinquaginta millia thalerorum imperialium pro litro postulare, a qua impetitione

tandem D.D. Ordinum Foederatorum, Principis Mauritii et aliorum intercessione

aegre liberati sumus. Mox conversus ad reliquas Suae Illustr. Gen. arces easdem

similiter vi et armis occupavit, nullo loco intacto nisi hac Embda et fortalitio

Lehrohrtano, quod Ordinum Foederatorum praesidio tenebatur. Quicquid vero in

arcibus annonae, suppellectilis et instrumentorum bellicorum inventum, quorum

omnium aestimatio impossibilis est, furaciter et praedatorie ad se rapuit, abductis

omnibus tormentis et machinis parvis et magnis. Quorum quidem aliqua, dum non

ita nuper secundo Amaso urbem hanc praeterveherentur, intercepta sunt, magistratu

urbis ad instantiam et mandatum Illustrissimi manum iniiciente; pro quo officio, quod

magistratus subditae civitatis defugere neutiquam potuit, indignationem

Christianissimi Regis, et manus iniectionem in naves Embdanorum hic omnium

hominum depraedator minatur, qui pro nihilo habuit reliquas machinas nostras in

Hollandia omnium furum more vilissimo pretio dispartiri. Quin etiam Auricae in omnes

processus, acta, scripta et instrumenta litium in Cancellaria et Dicasterio huius

provinciae eatenus asservata, atque inter ea meam et D. Pauli bibliothecas rapaces

manus iniecit atque abduxit, non sine irreparabili damno omnium quorum interest,

ut taceam in archivum et secreta Illustrissimi mei Domini etiam illum perrupisse,

ablatis inde quae ipsi posteritatique aliquando magno usui esse possint. Quid miseri

huius provinciae subditi pertulerint mali, charta deficeret, si singula essent

enumeranda; taceam homicidia, furta, mulierum et virginum violentas compressiones

ita crebras, ut inter hos omnis nequitiae magistros pro ludo et ioco haberentur;

taceam exactiones intolerabiles multa centena millia excedentes, quas tam in privatos

homines quam communitates exercuit. Pro multis tamen unum exemplum saltem

dabo. Cuidam locupleti agricultori tormentis et equuleo admotis, carnificis vicem

supplente capitaneo custodum corporis, ultra centum millia florenorum extorsit.

Magna pars incolarum huius provinciae, quam tua Claritudo aliquando florentissimam

novit, eo redacta est, ut non paucis mediocris antea fortunae res ad saccum et

peram pervenerit, plures moerore contabescant aut pestilentia absumantur, aut

denique relictis laribus in vicinis regionibus inopes et extorres vagentur, in quorum

relicta aedificia igne et demolitione saevitur. Atque ut uno verbo absolvam, nullum

truculentiae et saevitiae genus a furioso et dissoluto milite intermissum, quo factum

ut civitates et pagi passim tam pecoribus quam hominibus nudati et derelicti atque

extremae vastationi

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!