17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

308

quam ut calamo exprimere queam. Ea enim tua est virtus et humanitas, ut omnes

boni rebus tibi prospere succedentibus merito exaltare, adversis vero condolere

debeant. Cumque sciam te etiam nobis omnia fausta et felicia optare, ac non

illubenter pro salute nostra operam impendere, hanc nactus occasionem aliquid de

statu nostro perscribendum visum fuit.

Annus est cum Ernestus, qui se Principem et Comitem Mansfeldiae iactat, post

solutam Montium ad Zoomam obsidionem, huic provinciae Frisiae Orientalis, facto

per Westphaliam et Episcopatum Monasteriensem itinere, appropinquare coepit.

Inde literis Aschendorpi, pago vix dimidio miliari a nostris finibus dicti Episcopatus

Monasteriensis, datis a capitaneo et gubernatore arcis Lehrohrtanae, eidem ab

Illustrissimis Ordinibus cum praesidio imposito, petiit ut sibi commeatus ad stationes

suas mitterentur; ni pareatur, manu militari hinc annonam sufficientem se

asportaturum minabatur. Re igitur a gubernatore ad Illustrissimum Dominum meum 1

relata, ipsius iussu in vico Lehrano curatum est publice edici, ut quicunque exercitui

Mansfeldico necessaria subvehere voluisset, id sibi integrum esset, transmissa

etiam sine mora una atque altera navi cum pane et cerevisia. Ille vero nihilominus

superato Amaso, quanta potuit celeritate cum exercitu et grandi apparatu bellico ab

Ordinibus Foederatis Belgii accepto Lehram properat, ac militem ibidem disponit,

habitatoribus statim quadraginta millibus florenorum imperatis ac pro parte extortis.

Inde altero die missis legatis, magistro hospitiorum - quem vulgo Quartiermeister

vocant - Bovetio, atque alio centurione Isendornio, nobili Geldro, ad Illustrissimum

Dominum meum, excusare quod inevitabili necessitate compulsus Provinciam Suae

Illustr. Gen. cum exercitu ingressus esset, decretum sibi non ultra quatuordecim aut

quindecim dies immorari, ut interim cum Ordinibus Foederatis Belgii pro continuando

ministerio suo agere, vel a Serenissimo Magnae Britanniae Rege novam militiam

impetrare posset; neutro succedente militem dimissurum, atque interim diligentissime

se curaturum ut miles ab omni maleficio abstineat; ne subditi nostri cogerentur in

sustentationem ac alimoniam eius praeter libram panis duas tresve amphoras

cerevisiae in singula capita dietim, et pro equis modicum avenae conferre, affirmare

et promittere. Quae ut tanto facilius praestare posset, rogare sibi mutuo dari triginta

milia thalerorum imperialium. Quin et pro securitate contra persecutionem militum

Hispaniensium duas arces limitaneas Stickhusam et Fredeburgum sibi postulabat

tradi, afferens literis reversalibus cavere nihil bellicorum tormentorum aut aliarum

rerum ibidem reperiendarum amotum, nec ipsas arces in ullius alterius manus quam

Illustr. Suae Gen. traditum iri. Me ipsum igitur ad Mansfeldium ablegavit Illustrissimus

meus cum mandatis ut a mutuatione pecuniae et tradendis arcibus se excusarem;

quod cum frustra apud hominem omnia divina et humana susque deque ferentem

tentassem, tandem me literis istis reversalibus dimisit; quibus receptis in traditionem

arcium, quae ipsae tantis viribus, et quidem Ordinum Foederatorum Belgii auctoritate

et nomine suffultis resistere longe impares erant, Illustr. Sua Gen. consensit. Quia

vero praefectus Stickhusae deprecatus esset arcem tradere antequam mandatum

Illustr. Gen. Suae manu subscriptum vidisset, etsi vim nullam Mansfeldius

adhibuisset, misso tamen iterum praedicto Bovetio ad Illustr. Gen. Suam Esenae

tunc residentem,

1 Graaf Enno van Oostfriesland.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!