17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

306

commemorant, gravem satis, ita tamen ut dux ipse et quatuor equitum, duo peditum

millia evaserint. Princeps Henricus Nassavius illico cum parte copiarum missus,

consulturus securitati vicinorum locorum, Resae praecipue et Emmerici, quem cum

reliquo exercitu subsecuturus dicebatur Princeps Arausionensis. Ego et uxor nos

tibi tuaeque officiosissime commendamus. Rogo et officia mea offeras Legato Regis

M. Britanniae 1 , si eum videris. 26. Augusti 1623. Silvanecti.

Tuus H. Grotius.

850. [1623] Sept. 15. Aan J. Hotman de Villiers 2

Multum, ut semper, Vir clarissime atque optime, tibi debeo, quod iter a te huc

susceptum est mei videndi causa, cui nihil tuo colloquio dulcuis potest contingere.

Quare, si libertatem hanc mihi indulges, oro te ut, quamprimum eris vacuus a

maioribus negotiis, puerum tuum huc mittas, cui equum tradam qui te huc perferat.

Nihil enim hic habet quod agat equus ille, et veternum ei excutiendum est. Hospitium

Silvanecti aliud quam nostrum ne capias rogo. Nam in parte, quam conduximus,

loci satis est. Huius oppidi praesidem salutavi, a quo tanta humanitate sum exceptus,

ut vel hinc satis intelligam quantum mihi in tua amicitia praesidii est. In Fano Germani,

unde recens adveni, intellexi de pecunia nostris mittenda agi, sed lentum esse

negotium. Hoc quoque didici, Legatos Reformati corporis auditos a Rege 3 et benigne

exceptos, temperamentun impetrasse Decreti Regii adversus Pastores Ecclesiarum

alienigenas, ut qui antehac Ecclessiis inservierunt retineri possint. De Decreto

adversus vincula Dordrechtana et Alesiana 4 nihil mihi compertum est. Tantum intellexi

disputari de admittendo iterum aut reiiciendo Pastore Ambianensi 5 , qui ob sententiam

nostram in Synodo postrema Provinciali loco erat motus. In ea Provinciali Synodo

remissum iam erat iuramentum, atque eius loco exacta professio doctrinae, quam

Synodi illae stabiliverunt. Eam a se salva animi religione praestari posse negaverat

Pastor Ambianensis, cui nomen Corcellio. Is est affinis Pastoris Silvanectensis,

quem sententiae quidem alterius, sed a concordia non alienum invenio. Ex Hollandia

recentes literas non habeo. Postremi nuntii erant Principem Arausionensem Hagam

redisse; Emdanos id agere, ut se in fidem ac tutelam dent Regi Dano; missum a

nostris Vosbergium 6 Legatum ad Civitates Ansiaticas, ut nutantes in foedere nostro

retineat; de Induciis iterum susurrari aliquid; timeri ne victrices Hispanorum copiae

Mansfeldium, cuius valde attritae sunt vires inopia pecuniae, et rebus ambesis,

Emdano agro excutiant, et eius regionis possessionem, quasi iam bello contactae,

affectent. Sed certiora exspectabimus. Legato M. Britanniae 1 , quem non ob dignitatem

magis quam ob profundam scientiam et virtutes veneror, valetudinem secundam

ex animo precor. Romanensibus Anglis

1 Zie p. 282 n. 7.

2 Gedrukt Hotomanorum Epistolae p. 413. Daar de brief uit Senlis geschreven is, moet hij van

1623 zijn.

3 Zie Mercure François IX p. 688 vv.

4 De Synode van Alais.

5 Etienne de Courcelles, die in 1637 Episcopius als professor te Amsterdam opvolgde.

6 Caspar van Vosbergen, raadsheer in den Hoogen Raad; zie p. 1 n. 1.

1 Zie p. 282 n. 7.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!