17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

304

ex Homil. de Timore Dei: ‘Cuperem, ait, omnibus, (allata eius sententia e lib. IV.

Confess. cap. 5. et lib. V. cap. 4.) libellos illos esse familiares, hoc est frequenter

versari in manibus, legi ac religi. Siquidem ab his fluxis, vanis et caducis rebus a

sui amore, sive ut uno verbo Graeci dicunt, ϕιλαυτίᾳ, animum hominis potenter

abducunt: quos nimis sero mihi notos doleo’. Haec ille religiosissimus vir Adamus,

quae ut a cive pronunciata, a meque tui amante ostensa in bonam velim partem

accipias. Sic tibi quae optas eveniant faustaque sint ac secunda in brevi vitae stadio.

Vale, et acceptis hisce litteris atque Isidori fac me, ut gaudeam, certiorem. Antverpiae

a.d. IIII. Kal. Sextil. CIƆIƆCXXIII.

Servus in Christo

And. Schottus.

Adres: Doctissimo Viro, Hugoni Grotio Iureconsulto, agenti Parisiis.

Soit recommendé à Monsieur Nicolas Buon libraire en la rue de Saint Jaecq.

In dorso schreef Grotius: 28 Iulii 1623 Schottus.

846. 1623 Aug. 4. Aan P. du Puy 1

Quod mei ac rerum mearum curam non deseris, Vir Clarissime, facis tu nullo meo

merito, naturae tuae imperio, quae te nisi optime facere non sinit. Ego Balagniaco,

quo dominus 2 venturus exspectabatur, Silvanectum secessi, et aut hic aut in agro

vicino, nisi quid aliud impedit, transigam quod restat aestatis, adversus mala et multa

et magna ex Deo et litteris solatium quaerens. Iam menses duo sunt aut hoc amplius,

ex quo ab affinibus, qui in Zelandia sunt, nullas accipio litteras, quod me non parum

habet anxium. Neque ex Hollandia accepi quicquam, nisi quieta adhuc omnia. Si

quid scitu dignum intellexero, faciam te, ut debeo, participem, neque desinam interim

grato animo, quod habeo unicum, tuam in me benevolentiam et benefacta prosequi.

Tibi, optimae parenti, ac fratri tuo 3 , Thuano amicisque allis valetudinem et fausta

omnia precor. Uxor mea peculiariter se matri ac sorori vestrae commendat. Silvanecti,

4 Augusti 1623.

847. 1623 Aug. 7. Aan F.A. de Thou 4

Tua pro me solicitudo, Nobilissime Thuane, tanti mihi est adeoque me delectat, ut

etiam si minus valerem, posse mihi videar ex hoc remedio convalescere. Nunc, cum

Dei beneficio cum omni familia ac comitatu valetudine fruar prospera, libenter hoc

tibi significo; ut et metum pro me conceptum tibi eximam et, quomodo me recreasti,

ita ego vicissim te recreem. Sicut autem abesse te gaudeo ab urbe, in qua malum

transitione magis magisque serpit et hominum damnis alitur, ita non minor voluptas

est intelligere esse te vicino nobis loco 5 , neque spatiis multum me seiungi ab eo,

cui et ob paternarum virtutum memoriam et ob tuarum spem iustissimam, tuamque

in me benevolentiam, et sum et esse semper cupio coniunctissimus, idque mihi

gloriae duco: quantumque possum te rogo, ne te unquam ab hoc affectu patiaris

1 Gedrukt Epistolae p. 71.

2 Henri de Mesmes; zie p. 292 n. 7.

3 Jacques du Puy.

4 Gedrukt Epistolae p. 71.

5 De Thou woonde te Merli; zie n o . 848.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!