17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

303

Iac. Billio, neque a Conr. Rittershusio I.C. sunt editae. Latinam meam

interpretationem nondum subiunxi, si plures forte aliunde nanciscar, vel expiscari

e Regis Catholici biblioth. possimus, quo misimus 1 . Praefatus etiam testor quod res

est, ali hodie lectorum ignaviam tot versionibus, ut pauciores serio graecentur, ut

et Io. Meursius queritur in quatuor auctoribus Memorabilium. Legent Graece docti,

tu imprimis aliqua voluptate, qua scriptae missaeque sunt lingua .....

Numquid amplius? Etiam liceat mea manu sine arbitris colloqui et rogare, ut ἐν

ταυτῇ τῇ ϕυγῇ Philosophis legendis te oblectes consolando: Dei esse opus quod

evenit, dilapsique sumus. Perieramus, ait ille suis, nisi periissemus 2 . Vide Euripum

Reip. et scindi contraria in studia imperitum vulgus 3 , etc. Memoria repete non iam

Scipiones Africanos, Themistoclas, Aristidas, ostracismo etiam proscriptos, a Valerio

Max. recensitos lib. V. cap. 3. et 6. sed potius nostrae memoriae Brissonium, et

Durantium, Lutetiae illum, hunc Tolosae a plebe tumultuante mori iussum, ante

diem 4 . Mitto reliqua tragica exempla, ut Papiniani vestri, et collegae tui nuper. Tantum

te rogo ut senem vir audias patienter amice obtestantem, ne in illo secessu bonas

horas perdas Apologiis, quasi apologis, scribendis, aut chronicis patriae, sed

μαλαϰίαν exspecta, dum pelago desaevit hiems 5 . ‘Tecum habita’, ait Satyricus 6 quod

alter ‘e coelo delapsum ait: Γνῶϑι σεαυτὸν’ 7 . Repeto ipse mecum identidem, quod

tumulo inscribi Lipsius noster spirans voluit:

Humana cuncta, fumus, umbra, vanitas,

Et scenae imago; verbo ut absolvam: Nihil 8 .

Quamobrem ut in dies animum nonnihil a curis publicis ingratae patriae abducas,

si me audire lubet, sume interdum in manus pro Lucano aliove poëta, si me audire

lubet, inquam, B. Augustini Confessionum libellum, a multis piis eruditisque, qui non

nisi commoti iis legendis surrexerunt, valde praedicatum, Nolo hic ipsius auctoris

Augustini verba describere, ut partum adamantis, sed aliorum, quibus, prae ceteris

eiusdem etiam auctoris, placuisse hunc libellum testantur, ut lib. II. Retractat. cap.

6. et De bono perseverantiae cap. XX. et Epist. CCLXIV. ad Barium Comitem. Et

Severus Episc. epist. XXXVII. inter Augustini. Possidius Calamens. Episc. in eius

vita 9 : ‘Libros, inquit, Confessionum ideo scripsit, ne de se quisquam hominum supra

quam se esse noverat, aut iam de se auditum fuisset crederet, vel putaret’. Eius

elogium Praesulis est in Prospero Aquitanico lib. III. de vita contemplativa cap. XXXI.

et in Carm. De ingratis. Sed quoniam vestrae deliciae, et dulces ante omnia Musae,

en Franc. Petrarchae de hoc libello distichon:

Quisquis eget lachrymis quibus impia crimina tergat,

Hunc celer ad fontem deserta per arida pergat.

Sed placet magis civis tui Delphensis Adami Sasbout, Iureconsulti Praesidis filii, ex

familia S. Francisci, hominis pientissimi iuxta ac eruditi verba apponere

1 Isidorus Pelusiota, De interpretatione Divinae Scripturae Epp. ll. V, quorum III ex interpr. Iac.

Billii, quartus C. Rittershussii, quintus A. Schotti. Paris 1638.

2 Plutarchus περὶ ϕυγῆς 7.

3 Cf. Virgilius, Aen. II, 39.

4 Zie p. 95 n. 1 en 2.

5 Virgilius, Aen. IV, 52.

6 Persius IV, 52.

7 Juvenalis XI, 27.

8 Aub. Miraeus, Vita I. Lipsii (1609) p. 26.

9 Migne, P.L. 32 p. 34.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!