17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

302

Legeram nondum complicatis Stobaei tui foliis Basilii M. πρὸς νέους Homiliam 1

subito, etsi olim legissem, quia nova tua interpretatio; et Notas uberiores tuas

optabam. Olim enim in Basilio Antverpiae edito An. CIƆIƆCXVI 2 . ad oram illius

concionis quaedam alleveram, si forte ad vos allatum exemplar est; et postea adauxit

P. noster Fronto Ducaeus Graece doctiss. - quo viro ut utaris cum Iac. Sirmondo,

et Dion. Petavio maiorem in modum rogo quaesoque - in Basilii edit. Graecolatina

Parisiensi, anni M.DC.XVIII 3 . Notabam equidem haec pauca. Pag. 84. v. 7. 4 ὡς τὸ

ἄνϑος ἐπάγουσιν, redditur: ‘lumen inducunt’. ‘Florem’ retinuissem, ut apud Nonium

Marcellum multi florem Liberi, vini similiumque, nisi τὸ ϕῶς legas; aut quis Latinorum

purpurae lumen 5 dixerit, equidem ignoro. Mox. v. 13. προὔργον, mallem Ἀττιϰῶς

προὔργου. Pag. 91. v. 2. μόνον ut repetitum redundat, ut e membranis iam Ducaeus

monet; v. 22. ἄλλοτε ἄλλῳ in Theogn. lego, sed nihil interest. Statim pro Χῖος repono

Κήιος, quae Prodici Sophistae patria est, teste Suida 6 , non Κῶος, ut vult in Sophist.

vitis Philostratus 7 . Pag. 100. v. 21. ἀτεχνῶς εἰς πῦρ ξαίνοντες: novi ξαίνειν carminare

esse, et lanam carpere; doce me, potes enim, quia in Notis non attigisti; in suppliciis

inferorum id usitatum; ut de cribro dolioque pertuso Danaidum nota res e Poetis.

Apposui pauca ut me legisse, et lecturum credas reliqua, discendi gratia, ut in

προλεγομ. multa notavi mihi profutura libris Divinarum Observationum 8 , quas meditor

ξὺν θεῷ.

In Plutarchum vero de poetis audiendis scripsit olim uberiores Notas G. Xylander,

ut et in Plut. de Homeri vita, Basileae typis Oporinianis an. 1566 9 . Quas Notas miror

equidem Cl. Marnium in edit. Francof. 10 non adiunxisse ceteris eius Scholiis in

Opuscula Moralia. Et quia Lutetiae eadem denuo Plutarchi editio 11 excuditur, monequ

aeso, consortes typographos ut Xylandri illas addant Notas in Plut. de poetis

audiendis, et de Homeri vita. Habuit quoque in Plutarch. varias lectiones David

Hoeschelius a me. Forsitan Elias Augustanae praefectus biblioth. poterit rogatus

recuperare ac redhibere, si habet. Lauta haec fuerit, grataque ad Plutarchum

accessio: nam et ego Opusculorum Plutarchi duos habeo codd. sed non perinde

vetustos.

D. Hemelario civi, hic Flamini, tradidi ad te mittendas cum suis Epistolas prope

DC hactenus ineditas S. Isidori Pelusiotae, Graece, a nobis erutas e Vaticana

bibliotheca. Mitto ἀντίδωρον sed χάλϰεα χρυσέων 12 , fatebor enim, nisi quia sacer

est scriptor, disertus et χρυσορρήμονος discipulus: et quia neque a

1 In de editie van Stobaeus, p. 80-111, met Grotius' Latijnsche vertaling. De Notae zijn zeer

gering.

2 Basilii Magni Opera, emendata studio Andr. Schotti. Notae eiusdem et Front. Ducaei. Antv.

1616.

3 Basilii Magni Opera omnia quae reperiri potuerunt. Nunc primum Graece et Latine coniunctim

edita. Paris 1618.

4 Dit, en de volgende citaten, betreffen de Oratio van Basilius Magnus vóór Stobaeus.

5 Quintilianus, Inst. or. VIII, 5, 28.

6 Suidas i.v. πρόδιϰος

7 Philostratus, Vitae Soph. I, 482.

8 Schottus was met een boek, dat tot titel zou hebben: Divinae Observationes bezig, toen de

dood hem verraste.

9 Plutarchus, Duo Commentarii ... Guil. Xylandro interprete. Basileae, Io. Oporinus.

10 Plutarchus, Quae exstant. 1599.

11 Plutarchus, Opera omnia. Paris 1624. 2 vols.

12 Homerus, Il. VI, 236.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!