17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

301

subiungas, et quae Gul. Canterus ϕυσιϰὰ ϰαὶ ἠϑιϰὰ typis exhibuit Plantinianis 1 , sed

sine principio, quod habeo e Farnesiano cod. descriptum auctius: et quidem ordine

a Photio nostro praescripto. Dimidia quoque Stobaei pars Sermonum, fort. L, penes

me calamo exarata, sed recentiore manu, neque in membranis, ut Regii vestri codd.

ut coniicio. Possem, si volenti esset, variantes inde decerpere scripturas, et

submittere. Narro autem Tibi, habere et per me Petrum de la Rovière, typographum

Allobrog. - qui solus pene ibi post Commelinum Graeca hac tempestate excudebat

- eiusque nunc haeredes, nuper enim exstinctum inaudivi, habere, inquam, fragmenta

Tragicorum Gr. Graece e Stobaeo aliisque, Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, earum

quae interciderunt Tragoediarum, item Menandri et Comicorum Gr. et Epigramm.

ἀποσπασμάτια, Theod. Canteri 2 , hic tum exsulantis, opera collecta digestaque

dramatum ordine, mihique credidit depositum, titulo tantum appenso ‘Ex Biblioth.

Th. Canteri Ultraiectini’; quandoquidem Rovière Tragicos tres simul et Comicum

Aristoph. ediderat recens 3 et ad me miserat, suasi ut fragmenta vel in 8. simul ederet,

a me Latina facta, cum Scholiis magnam partem ex Casaub. V.C. animadversionibus.

Rogo itaque cum manibus viri opt. et heredum, ut per epistolam, vel per amicos, et

Cl. Salmasium - ad quem ante annos aliquot Scholia Ms. misi in Antholog. Gr. Epigr.

longe auctiora editis Scholiis, idque in sarcina ad R.P. Frontonem 4 , nescio an habeat

- extorquere[velis] ab haeredibus Roverii, quia abes propius, ne pereant illae Theod.

Canteri vigiliae meae fidei commissae; deinde quia treviros illos Tragicos moliris, in

arce illa Lupistena custodiaque elaboratos, ut praefaris 5 . Opus sane tuum civis labor

et in eadem mortui calamitate a suis illata 6 augebit ornabitque, mihi crede; et a

plagiarii liberabis, potes enim, mala manu. Ego quoque fidem opera tua sito

promissam liberabo, agnoscamque beneficium, quod Herculi veluti clavam extorseris:

et illi fasci illo levari forte gaudebunt, peribuntque, ut fieri amat, domino extincto:

suntque in Scaligerianis ἅπασιν 7 edendis Roveriani plus satis occupati, editis iam

vastis Aug. Thuani Chronicis 8 . Miseram et Euripidis, cuius versus singuli prope

sententiae sunt, M. Tullio ad Tironem 9 testante, Tragaedias VII. aut VIII, Latinis

versibus redditas a doctis, ut simul extruderet, Erasmo interprete duas, totidem Ge.

Bucanano, et una Petro Tiara, Medea, item una Q. Florente, nisi fallit memoria

senilis: eas quoque repete; et vindicias secundum libertatem, ut Iurisconsulti vestri

loquuntur, asserendo dabis, quomodo Ge. Ratallerus totum, ut nosti, Sophoclem 10

dedit. Sed haec de Tragicis in hac vitae scena, quam agimus.

1 Io. Stobaeus, Eclogarum ll. II. Interprete Gul. Cantero. 1575.

2 Grotius heeft deze collectanea van Th. Canter van de erven De la Rovière te leen gehad voor

zijn uitgave: Excerpta ex Tragoediis et Comoediis Graecis; 1626. Zie de Voorrede aan het

slot, en Grotius' brief aan A. Schottus van 1 Juli 1626.

3 Poetae Graeci veteres tragici, comici ... 1614 f o .

4 De Jezuiet Fronto Ducaeus.

5 In de Prolegomena op Stobaeus.

6 Hij was wegens zijn rol bij de geschillen aldaar in 1611 uit Utrecht verbannen, en stierf 1616

in Leeuwarden.

7 J.J. Scaliger, de Emendatione Temporum. Coloniae Allobrogum, Typis Roverianis 1629.

8 De Thou's Historiae sui Temporis verscheen 1627, in 5 dln. f o . bij Rovière.

9 Cicero, Epp. ad Fam. XVI, 8, 2.

10 Sophoclis Tragoediae quotquot exstant, carmine Latine redditae, Geo Ratallero interprete.

Antw. 1570.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!