17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

300

844. 1623 Juli 21. Aan P. du Puy 1

Nescio, Vir Clarissime, quo malo meo fato fiat, ut quo magis calumnias fugio, eo

me insequantur validius. Ac tibi quidem, quod aperte nuncias, de quibus differor,

gratias ago: quam autem a vero illa abeant, cognoscas rogo. Ego ut huc veni, districte

imperavi, ne Veneris ac Saturni diebus alius nobis ac nostris apponeretur cibus,

quam quo populus hic utitur; fixum animo habens in eius generis rebus sequendum

dictum vetus, λεωϕόρῳ βαδίζειν. Si quid a familia secus est factum, id clam me ac

nolente factum est. Pastorum exsulum, ex quo hic sum, vidi neminem. Ne psalmos

quidem aut hymnos unquam cecinimus, nec quicquam fecimus, quod ad exercitii

religiosi, non iam dicam publici, sed vel privati speciem posset accedere. Qui me

salutatum venerunt, tales fuerunt, ut eos repellere decore non potuerim, viri optimi

Hogerbetii, aerumnarum mearum socii, filius 2 , qui Silvanecti habitat: Daetselarius 3 ,

qui in matrimonio habet Erpennii sororem, in cuius domum delatus sum, cum primum

carcerem evasi, qui cum cognato suo adolescente ex Hollandia huc venerat. Deinde

filius Eliae Oldenbarneveldii, Roterodamensium ante me adsessoris, qui iuvenis

Andegavi hactenus studiis operam dedit. Extra hos adfuit mihi nemo. Quod si hac

in parte minus cautum est, curabo in posterum ne quid fiat, quod viro amplissimo

et in me benignissimo H. Memmio invidiam creare aut displicere merito possit.

Interim cum cogito, quam levis ad me traducendum occasio valeat, penitus afficior

sensu fortunae meae, ut non possim Euripidea 4 ista non saepe animo revolvere:

Τί τὸ στέρεσϑαι πατρίδος, ἢ ϰαϰὸν μέγα;

Μέγιστον· ἔργῳ δ᾽ἐστὶ μεῖζον ἢ λόγῳ.

Τίς δ᾽ ὁ τρόπος αὐτοῦ; τί ϕυγάσιν τὸ δυσχερές;

Ἑν μὲν μέγιστον, οὐϰ ἐχει παρρησίαν.

Sed his malis Deus, ubi ipsi visum, medebitur, atque interim, ut spero, fortem mihi

constantemque animum servabit. Vale cum optimo fratre et amicis, si qui illic sunt,

aliis. In Balagniaco. 21 Iulii 1623.

845. 1623 Juli 29. Van A. Schottus 5

Clariss. Viro H. Grotio I.C. Lutetiam.

Quam mihi gratum munus exstitit tuum, Stobaeanae poëseωs interpretatio 6 tua,

doctiss. Groti, tam precor multa e Regia illa bibliotheca in voluntario hoc tuo exsilio

proferas, rogoque quae sint ‘digna vel a sera posteritate le[gi]’; atque utinam integrum

solidumque ut sit opus, alteram Ioan. Stobaei partem, quae ἀποϕϑέγματα et

Philosophicas continet γνώμας, pari felicitate aliquando

1 Gedrukt Epistolae p. 70.

2 Adriaan Hogerbeets; zie p. 299.

3 Zie p. 296 n. 10.

4 Euripides, Phoenissae 388-391.

5 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 32.

6 Zie p. 15 n. 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!