17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

25

finiri leges iubeant. Preces saepe repetitae, ut iudices darentur nobis, ordinarii ac

legitimi, aut certe non palam inimici, nihil valuere. Sed neque illud impetratum, ut

aut publice, aut saltem apud ipsos iudices causam dicere liceret. Sed defensione

ademta damnati sumus rerum multarum, quarum nunquam nos reos peraget

conscientia, neque summus ille iudicum iudex. De controversiis Ecclesiasticis eadem

plane mea sententia est, quam ex veterum scriptis, me quoque hortante et adiuvante,

vir optimus ac doctissimus, Gerardus Vossius, libello de Historia Pelagii 1 quem visum

tibi spero, dilucide explicavit. Facile mihi videtur ex Canonibus Milevitanis et

Arausicanis talis constitui potuisse docendi formula, quae nec in Gratiam esset

ingrata, nec hominibus faceret peccandi commeatum. Multa alia, quae inter doctos

disputantur, potuisse extra definitionem relinqui. Nunc aliter res evenit, quo tandem

exitu scit Deus. Ego perpetuae damnatus servituti, uni cubiculo inclusus, nec

proximorum, nec amicorum, neque vero eorum saltem, qui Evangelii doctrinam viva

voce annuntient, ullo fruor solatio: tantum optima uxor et parvi liberi, nescio solatio

magis sint, an conspectu suo onerent infelicitatem. Neque ab iis, qui rerum potiuntur,

spes melior ostenditur, nisi ipsorum causam meo iudicio probem, meque ipse

damnem, non damnante conscientia, quod Deus misericors, uti plane confido,

avertet. Plane enim statui potius hoc, quicquid est mali, ad finem vitae pertrahere,

quam aut veritatem mihi cognitam oppugnare, aut in eo culpam fateri, in quo culpam

animus non agnoscit. Interim valetudo, mire afflicta, utpote ademto caeli usu, mei

curam mihi commendat. Dictat ipsa natura, dictat Apostolus 2 : si liber fieri potes, eo

potius utere. Neque alienum a vero est illud: ἥμισυ τῆς ἀρετῆς ἀποαίρει δούλιον

ἧμαρ 3 . Studia certe, optimum omnis maestitiae levamen, quam sint aspera atque

incondita, ademto doctorum virorum commercio, nemo est qui nesciat. Haec igitur

ad te, Reverendissime Domine, perscribenda duxi, non impatientia doloris, quem

non mea ope, sed divino praesidio moderate fero, verum ne mihi desim, eoque te

orem, ut siqua se praebeat occasio, facias, quod facturum te scio, ut meam

calamitatem subleves. Audio ab optimo Rege mandata quaedam data pro me: ea,

quae aut qualia fuerint, quomodo aut curata, aut impedita sint, equidem nescio.

Utinam D. Carletonus mihi esset paulo aequior; cui mitigando propinqui mei operam

dant. Sed partium studia mire homines occaecant. Ego, ut in partem ullam reipublicae

veniam non postulo, ac ne cupio quidem, quanquam et id mihi oblatum est, sed

conditionibus, quae vim animo adferant. Sum tamen iis natus, qui per multa saecula

cum laude ac gloria patriae meae praefuerunt. De ademtis mihi bonis quaesitis a

me innocentissime, sine ulla cuiusquam iniuria, sine ullis sordibus, quod norunt et

fatentur etiam inimici, non sum sollicitus. Unum est, quod opto, ut mihi me uti liceat:

hoc est, ut libertatem, quam proxime vitam omnes habent, multi etiam vitae

praetulerunt, recuperem, ita tamen, ne quid iniungatur mihi cui reluctetur animus,

ne propter vitam perdam vivendi causas 4 . Utinam Regum doctissimus ad aliquam

nos literariam opellam dignetur advocare, ut apud vos sim, dum nostrae procellae

desaeviant, aut aliquam reperiat viam, qua me

1 Historia de controversiis quae Pelagius eiusque reliquiae moverunt. Zie I reg. i.v.

2 I Cor. VII, 21.

3 Homerus, Od. p. 322 v.:

ἥμισυ γάρ τ᾽ἀρετῆς ἀποαίνυται εὐρύοπα Ζεὺς ἀνέρος, εὖτ᾽ ἄν μιν ϰατὰ δούλιον ἧμαρ ἕλῃσιν.

4 Iuvenalis, Sat. VIII, 84.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!