17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

291

amicitiis fidelibus suffultam, inimicis formidabilem; sed patriam quoque meam in

eum restitutam statum in quo ab anno CIƆIƆLXXXIX ad annum CIƆIƆCXVIII Europa

mirante floruit. Cui si hoc insuper addatur, ut quae nunc toto ferme Christiano orbe

exarserunt bella aut bellorum semina, ea Gallia arbitrante tolli aequis legibus possint,

is vero ad laudes tuas maximus accedet cumulus, perpetuoque exstabit utilissimum

humano generi munus, nec humanis tantum gratiis laudibusque pensandum, sed

Eius in primis bonitate qui pacis auctoribus utriusque vitae praemia liberaliter promisit;

cuius tutelae regem optimum ac regnum, teque ac tuos, Vir Illustrissime, quantum

possum commendo. Postridie Kalendas Maii CIƆIƆCXXIII, Lutetiae.

832. 1623 Mei 10. Aan G.M. Lingelsheim 1

Pridem est, virorum et amicorum optime, quod cogitationes tuas nullis literis interpello,

nam, ut res sunt et tuae et meae, quae potest esse nobis laeta ad scribendum

materia, sive exacta respicimus, sive praesentia intuemur. Solari autem te omnibus

divinarum et humanarum literarum praesidiis instructissimum superbius sit, quam

ut id ego mihi audeam sumere. Abrupit tamen silentium Stobaeana mea editio 2 ,

cuius copiam nulli quam tibi prius facere debui pro veteris amicitiae nostrae

necessitudine. Rogo autem, benigne et cum venia videas opus in durissimo carcere

inchoatum, ubi aliquid etiam non usquequaque consummatum moliri magnum fuit

et censendum si non ingenii, certe fortis animi laude. Tum vero precor, ut quo tu

resque tuae in statu sint, aut per literas tuas aut per Sanctocatharinum 3 intelligam:

ut si quid erit boni, gaudeam; sin, sciam, quousque dolere debeam. Id enim

tolerabilius, quam incerto atque infinito metu torqueri. Vale vir optima fortuna

dignissime, nisi hanc Deus saepe bonis maioris boni ergo negaret.

Lutetiae X. Maii CIƆIƆCXXIII.

Tui amantissimus

H. Grotius.

Adres: Summae virtutis atque eruditionis viro, d. Georgio Michaeli Lingelshemio, a

consiliis Regi Bohemiae Electori Palatino. Argentoratum.

833. 1623 Mei 11. Aan Willem de Groot 4

Mi Frater.

Quod precatus sum aliquoties, idem nunc quoque precor, ut tuum de matrimonio

consilium Deus porro secundet. Valde mihi dolet quod sponsalium tuorum laetitiam

interturbarit morosa inquisitio, et rursum carceris metus 5 . Certe siquid his qui iudicia

exercent est bonae fidei, videbunt qualia sint quae inter nos com-

1 Hs. Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 162.

2 Zie p. 15 n. 4.

3 Zie p. 106 n. 11.

4 Gedrukt Epistolae p. 770.

5 Wegens de brieven, die op den jongen Meerman te Lillo waren gevonden; zie p. 289 n. 4.

‘Rursum carceris metus’. Willem was indertijd gearresteerd in verband met de op Hendrik

Hooft gevonden brieven. Zie p. 230 n. 2; p. 238 n. 2.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!