17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

290

inde Sabaudus. Pax interim magis magisque radices agit. Quae apud vos geruntur

ut nuntiare pergatis rogo, nec enim spero quenquam tam iniquum futurum, ut id mihi

invideat. Parentes, sororem cum marito, avunculum Oversciacum 1 , amicosque alios

quam officiosissime possum saluto. Intelligo a Slatio praedicari librum illum

seditiosum cui Faci nomen fecit 2 e Gallia profectum. Sancte profiteri possum nihil

eius mihi compertum, nihil visum, nihil auditum. Vidi pactiones factas cum

Remonstrantibus Pastoribus Noviomagi 3 . Si vero animo pax esset quaesita, potuisset

iniri in leges magis aequas minusque perplexas. Nunc vereor ne laquei tantum

tendantur conscientiis. Valete. Lutetiae 28 Aprilis 1623.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

831. 1623 Mei 2. Aan Nic. Brulart de Sillery 4

Dubitavi, Vir Illustrissime et ex cuius meritis summae quam obtines dignitati summa

dignitas accessit, auderemne huic litterario operi tuum cunctis gentibus celeberrimum

nomen inscribere. Nam si me respicerem, non ignorabam quantum tibi deberem,

in quo et innocentia mea praesidium reperisset et calamitas solatium. Ad te vero si

me verterem, nescire non poteram quantum haec nostra infra celsum illud fastigium,

in quo te Deus et reges et sapientia tua locarunt, subsiderent. Malui tamen inopiam

testatam facere, quam debiti professionem defugere. Nam et apud Orientis populos,

ubi reges sine donis adire nefas erat, minimo defungi licebat, et quibus magnarum

victimarum non suppetebat copia, mola salsa litare credebantur. Monit me et hoc

quod ab aspectu tuo relegandae non sunt litterae istae, quas tam feliciter imbibisti,

ut hac laude censeri possis, nisi hanc aliarum magnitudo obrueret. Feci autem eo

libentius ut, qui non privatis tantum sed publicis quoque nominibus tibi obstrictus

sum, non privatim hoc modo sed publice quoque significarem. Nam cum in Gallia

et securitatem et tranquillum otium regio beneficio te commendante nactus sim, par

est ut aliena a me non sentiam bona, quae per te Galliae contigerunt. Nam quod

gravis illa belli civilis tempestas, externa etiam arma facile huc tractura, desaeviit,

quod relocato ubique regis imperio non pax tantum regno, sed et pacis mansurae

fiducia obtigit, tuae praecipue filiique tui 5 prudentiae atque industriae accepto

ferendum, omnes boni agnoscunt et mali negare non audent. Accedit alterum pro

quo non minus vobis debeo, quod insistentes Henrici Magni consiliis patriae meae

salutem cordi vobis esse ostendistis: neque tantum apud vos potest paucorum

improbissimorum hominum ingratus ac malignus animus in regem de suo benignum,

alieni nec indigum nec cupientem, ut propterea deserendam censeatis rempublicam,

in qua plurimi res mutatas, prostratas leges, amicitiam Galliae foede habitam tacite

gemunt, quae libertas ultima exuitur. Faxit Deus ut aliquando regis auctoritate,

consiliis tuis, non Galliam modo videre liceat intus firmam ac stabilem, extra

1 Een broeder van Hugo's moeder.

2 Klaerlichtende fakkel; zie Brandt, Hist. der Reformatie IV p. 915, 927 v.

3 Zie Brandt, Hist. der Reformatie I p. 1003 vv.; Pamflet Knuttel 3491.

4 Dedicatie van: Dicta poetarum quae apud Io. Stobaeum exstant (Rogge 392). Zie p. 15 n. 4.

5 Puisieux; zie p. 161 n. 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!