17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

284

fefellit, monitus corrigam. Gratias habemus pro indicio eorum quae geruntur apud

vos. Rogo hoc tempore nulli ad nos tabellarii sine literis veniant. Nam quanquam

tristia sunt, quae nuntiantur, tamen qualiaqualia sunt nosci oportet.

Haec scripseram cum tristis me nuntius percellit de morte Ianini 1 : in quo cum bonis

multis et rebus regiis non parum damni facio. Res, quam relinquit, modica innocentiae

eius testimonium praebet. Patrem et matrem cum amicis omnibus saluta. Lutetiae

23 Aprilis 1623.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

823. 1623 Maart 31. Aan Willem de Groot 2

Mi Frater.

Quas tu et Pater misistis literas 19 et 20 Martii scriptas, eas recte accepi. Atque

ut eum in modum pergatis me edocere quae geruntur hoc maxime aestu rerum,

valde a vobis requiro. Mortuus est Bulionius Princeps 3 Sedani, in quo magnum

damnum familia ipsius accepit et pars Reformata in hoc regno. Nam quanquam

manu iuvare desierat, consillis tamen plurimum res illorum sustentabat. Chombergius

et Candalius 4 ob controversiam de Angolismensi Praefectura dimicarunt singulari

certamine, uterque adiuncto sibi socio. Is qui Chombergio aderat prostratus casu,

cum ab altero permissus esset arma resumere, alterum confodit, eoque facto

Chombergium et Candalium intercedens diremit. Rex cum Consilio abit ad

Fontabellaquensem. Metuunt Protestantes ne inde Rupellam eat, non quidem

obsessurus urbem, sed tentaturus an introitum ipsi sint negaturi qui in oppido sunt,

quos inter se discordare fama est, aliis perstantibus in suo rigore, aliis per classem

navalem et castellum, quod portui imminens claustra navigationi iniicit, non parum

fractis. Ad Vallem Telinam Pontifex 5 misit fratrem suum qui sequestri munus ab

Hispano delatum obeat. Hinc multi negotium hoc aliquantisper quieturum existimant.

Cancellarius et Puyssiaeus 6 in magna auctoritate et gratia florent, nec aliud inimicis

relinquunt quam libellos et famosa carmina, tela invalida adversus homines tam

potentes. Omnis honorariorum solutio inhibetur ob aerarii difficultates. De me quid

futurum sit videbo. Velim videre quod super consilio trucidandi Principis editum est

a Remonstrantibus, et siquid in posterum editur. Ubi editae erunt sententiae

videbimus quid mihi facto sit opus. Id tempus praevenire parum ex decoro mihi

videtur.

Responsum ad literas antehac a te scriptas, quod tam avide desiderabas, iam

habere te spero 7 . Persto in ea sententia, ac tibi fausta omnia precor. Affini Losecatio

opto firmam valetudinem. Aegre mihi est quod ex militia nihil praeter

1 Pierre Jeannin overleed 31 October 1622.

2 Gedrukt Epistolae p. 768.

3 Zie p. 283 n. 1.

4 Over het duel van Schomberg en den graaf van Candale, waarbij de secondant van Candale,

Saint Michel de Saldaigne, gedood werd, zie Mercure François IX (1623) p. 427.

5 Gregorius XV; zijn broer is de hertog van Fano.

6 Nic. Brulart de Sillery en zijn zoon, Pierre Brulart vicomte de Puisieux; zie p. 276 n. 1 en 2.

7 N o . 822.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!