17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

282

a tam praecipite consilio avertisset. Habeo literas eius postremas quae clare docent

auctorem me ipsi fuisse aut in Galliam veniendi aut eundi in Germaniam: quorum

alterum secutus si esset iam non huc esset ventum. Remonstrantes pastores spero

extra noxam compertum iri et de alia re inter ipsos deliberatum. Velim quantum

potes verum resciscas et quid mihi sit faciendum amicorum consilia explores.

Cancellarius 1 ad me misit hoc instrumentum regiae tutelae 2 quod auctoritate

Parlamenti accedente iam hic publicassem nisi hic nuntius de conspiratione me

inhibuisset. Nam quia nemini procerum federatorum parcitur ideoque edicti in me

facti non expresse fit mentio, potuerat multis occurrere percelli me nescio qua huius

facinoris conscientia. Vos utimini pro arbitratu. Proceres omnes bene mihi volunt,

et de congiario optima pollicentur. Hactenus quod querar non habeo. Liberi recte

valent. Filii non male proficiunt in lingua Latina. Cornelia 3 saltando tempus fallit,

beneficium hoc habens aetatis quod publica privataque mala non sentiat. Rogo

saepe ad nos ea quae geruntur perscribatis. Pro his quae misisti, frater, gratias

summas habeo. Utinam referre detur. Hospitalii quidam ex Lanoia domo 4 ius suum

repetentes libellum porrexerunt quo Principatum Arausionensem sibi eunt vindicatum.

Idem fecerunt Marckii de Sedanensi principatu cuius princeps Bulionius 5 periculose

aegrotare dicitur. Rex super causas alias indignius fert quod aestate proxima e pago

quodam terrae Arausionensis vi armata exclusus sit. Tum vero Princeps Condaeus

qui huc adventurus in dies putatur - iam enim in Gallia est - Principi Arausionensi

parum aequus creditur. Legatus ordinarius Britanniae 6 qui hic est amorem mei

liberaliter testatur: iniuriam nobis factam non dissimulat; de controversiis religionis

sentit nobiscum, operam offert si uti velim. Rex dudum est quod in Picardiam visendis

finibus iturus dicitur; sed incertum hoc manet. Est hic interim dux Croiaeus 7 a Bruxella

legatus, qui sermones iacit de induciis apud nos in annos XL. Princeps Walliae 8

incognitus hac transiit ad amores Hispanicos, benigna rumorum materia. Valete

cum matre et amicis. XVII Martii CIƆIƆCXXIII. Lutetiae.

Tibi obedientissimus filius tuique amantissimus frater

H. Grotius.

Adres: E. Hooggeleerde voorzienige Mr. Willem de Groot advocaet voor 't Hoff van

Holland in 't hoff van zijn Gen. van Hohenloo. Tot Delff.

In dorso schreef Jan de Groot: Recepta 25 Martii 1623.

1 Nic. Brulart de Sillery.

2 Zie p. 276 n. 6.

3 De Groot's dochter.

4 Zie p. 286 n. 3.

5 Henry de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.

6 Henry Rich first earl of Holland.

7 Zie p. 285 n. 10.

8 Zie p. 76 n. 3.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!