17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

274

credulitate. Quod si etiam obtineat illud quod antehac 1 scripsi de onere in vinum,

sal ac merces alias, quae in nostras terras eunt, imponendo, exiguum erit in praesens

levamentum, idque nostro impendio. At in posterum vereor ne nobis accidat quod

equo, qui Non equitem dorso, non fraenum depulit ore 2 . Fac certo sciam quibus in

urbibus non sit publicatum edictum in me 3 . Nam quasdam urbium, quas tu nominas,

alii demunt, contra substituunt Dordrechtum. In Zelandia publicatum est. Frisios

puto cunctaturos fuisse si prius librum legissent. Ab his qui editioni 4 ac distributioni

praefuerunt, res avare magis quam fideliter curata est. A Curia Parlamenti aliquid

impetraturum me spero 5 , deinde ad Foederatos heroas scribam. Ad Principem an

scripturus sim dubito. Valde velim scire an legerit librum et in quas usque voces

dolor eius eruperit. Si scribam, ita scribam ut nec aduler nec offendam. Cogitate et

aliquid concipite, si ita faciendum arbitramini. Stulta est interlocutio in causa

Hogerbetiana: nam exemplum eorum, qui vita incolumi damnati sint maiestatis

reperiri non potest: eorum autem qui fuga poenam eludunt longe alia est ratio quam

eius qui poenam pertolerat. Iustitiam frustra laborare, pro comperto habeo. Siqui ob

librum meum lectum plectuntur, id a te mihi nuntiari percupiam. Erpennii postulatio 6

curae mihi erit; multum enim debeo viro optimo atque eruditissimo. Albericum de

Iure Belli, item Advocationes Hispanicas 7 in carcere habuisse memini, hic neutrum

habeo. Libros 8 avide expecto. De Drentiano negotio 9 nihil παρὰ τὸ πρέπον. Sed

tamen mori illud non debet. Minas et pericula contemno 10 . Cruserio 11 siqua possum

gratificabor et omnibus qui a vobis commendabuntur. Hic nemo me convenit eius

nomine. Persto rogare ut ad nos transcurras. Vide an comitari velis Pleonandri

filium 12 qui huc cogitat. De Anglia siquid certi habeatis scribite: de matrimonio

Hispanico 13 alternant hic nuntii. Nec minus de Palatinatu. Vale. Lutetiae 12 Ianuarii

1623.

Dic quaeso Stoutenburgio venisse huc Bruxella Pericardum 14 . Neque me defuisse

commendando negotio. Ait ille neminem fuisse Bruxellae qui se de causae meritis

edoceret et qui proceres circuiret. Itaque nihil efficere se potuisse, paratum alioqui

conferre quicquid suarum esset virium. Velim resciscas quid sit quod in libro meo 15

Catholicos qui ibi sunt offendat: nam et hic sunt Catholici qui offendi se negant.

Valde aveo scire an in Conventu Foederatorum sententiae discreparint; item an in

Conventu Hollandiae mea de re aliquid actum sit.

Tuus totus

H. Grotius.

1 N o . 810.

2 Horatius, Ep. I, 10, 38.

3 Zie p. 262 n. 3.

4 Van de Verantwoording.

5 Zie n o . 808,

6 Waarschijnlijk betreft Erpenius' vraag Grotius' Notae op het N. Testament; zie p. 27 n. 1.

7 Albericus Gentilis, de Iure belli ll. III, 1598; en Hispanicae advocationis ll. II, 1613.

8 Zie p. 254 n. 14.

9 Zie p. 273 n. 2.

10 Zie p. 292 n. 5.

11 Zie p. 288 n. 5.

12 Zie p. 254 n. 9; p. 272 n. 8.

13 Zie p. 76 n. 3.

14 Zie p. 231 n. 5.

15 Verantwoording.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!