17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

272

Accessi heri concivem 1 nostrum, eius quem modo indicavi vicinum, ei ego litteras

a te et nunc et antea transmissas ostendi, prius consilium non improbabat sed nec

Iannini displicebat; certe quicquid scriberetur in earum litterarum sensum, quas ad

nos misisti, scribi debere iudicabat. Auctior editio libri Latini 2 forte non inconsulta

esset dummodo quasi per appendicem fieret, nam quaedam contextui inseri non

videtur e re esse; videant omnes et iudicent, quem librum ut seditiosum Faederati

condemnaverint: possent enim forte quaedam iam adiungi, quae famam aliquorum

laederent: ita enim multi dicta tua interpretantur, fore ut omnes vivis depingas

coloribus. Appendix autem seorsim haberi posset. De praeloquio in Stobaeum 3 patri

adsentior. Vix videtur illic locus esse tuae defensioni: idem omnes quos allocutus

sum censent. De tutela regis ipse videris: minis hominem constantem nimis

commoveri non decet, sed nec omnia contemnenda sunt. Interest autem tua nosse

a quo, quae postremo scripsi 4 , profecta sint: scias ab Heinsio prolata, qui postea

coram maximum se mihi amicum esse testatus est. Maurerius putat non inutile rebus

tuis fore, si ius Gallicae civitatis impetres, idem omnes Galli dicent, Batavi non item:

pater in Gallorum sententiam transit. Concivis ille noster rogabat numquae tibi maior

securitas inde posset provenire. Addebat facile hic aliquas mutationes incidere

posse, denique prius tibi de egregio aliquo munere provisum volebat sub illa

conditione, si in Gallicam civitatem adoptari te sineres; spem solam non tanti esse

putabat, ut patrio iuri renuntiares: et ille quidem mihi sapienter loqui visus est, sed

haec pater nondum novit, forte ubi intellexerit mecum sentiet. Princeps quomodo

Apologeticum ferat ex repulsa Losecatii 5 et litteris meis prioribus nosse potes. Ille

de quo statim 6 nihil certi sibi ea de re constare asserebat. Vide quam arduum sit

inter absentes de re magna deliberare et aliquid constituere.

Ad nuptias ego certe animum advorto, ne dum consultant Romani, capiatur

Saguntus: sed quia ea res moram longiusculam passura videtur, forte sub initium

Martii ad vos excurram, sed necdum quid certi constitui. Graswinkelius 7 noster,

quem Roterodami saepe vidisti, proculdubio ad vos sub id tempus venturus est, ut

Galliam videat, tu interea transcribe si quid hic curari velis, in qua re tibi possimus

esse usui. Polyander 8 noster, aut si vis Pleonander, probat admodum quae tu antea

transmisisti; omnes hic iudicant bene te facturum si ad Parlamentum supplicem

porrigas libellum, viam iuris a te iniri nemo sapiens mirabitur, sed id Ordinibus

innotescere debet: cogita an Langeracensem per apparitorem aut alio modo huius

rei certiorem fieri expediat: sed et de Archiducibus eorumque subditis cogita. Vide

etiam num quid latius de secunda confiscatione velis inserere; quorum enim illa

bonorum erit? Belgica Apologetici editio altera 9 propediem prodibit; fuerunt prius

impressa exemplaria 1500, nunc ut audio totidem iterum. Ex prioribus vix trecentos

florenos Societas compendii fecit propter magnas im-

1 Joris de Bye?

2 Apologeticus; zie p. 76 n. 1.

3 Zie p. 15 n. 4; p. 264 n. 6.

4 Deze brief is verloren gegaan, zoodat niet bekend is, wat Heinsius gezegd had.

5 De Groot 's zwager, Frederik van Losecaat.

6 Joris de Bye.

7 Dirk Graswinckel; zie p. 133 n. 4.

8 Niet professor Polyander, zooals Rogge meent, maar D.G. Meerman.

9 De 2 e druk van de Verantwoording, Rogge n o . 93.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!