17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

264

hic rempublicam gubernant, intelligant, multis bonis gratum esse quod scripsi. Ego

et Cancellario 1 et Iannino, qui nunc aegrotat, sed revalescere incipit, ostendi e re

fore, si quid de patriae nostrae negotio tractetur, coram ex te audiri ea, quae post

id tempus intellexisti. Idem ipsis non displicebat: et a te ipso putabant in his, quas

scribes, literis, eius rei occasiones posse praeberi. Valde avemus intelligere quid

apud vos agat Marsillacus 2 : multi hic ominantur donis onustum esse rediturum, non

tantum ut munitiones Arausionenses excuset, verum etiam ut liberaliter testetur

omnes se, qui ibi sunt, optime affectos in Galliam reperisse. Rex hic futurus putatur

post Calendas Ianuarias. Reformati metuunt, ne recrudescat bellum, quia exercitus,

classis, munimentum ad Rupellam retinentur, quo erant statu. Loca Delphinatus, in

quibus Rex praesidium mutavit, dicuntur esse in ipsa via ad Arausionem. Aliud

habebamus nihil. Vale, Vir maxime, cum uxore et liberis, quos omnes etiam mea

officiosissime salutat. 22 Decemb. 1622. Lutetiae.

807. 1622 Dec. 29. Aan Willem de Groot 3

Tuas XI huius mensis scriptas iam nunc, mi Frater, accipio. Adversus edictum 4 quid

sit faciendum, amicorum consilia intelligere cupiam. Sunt qui putant scribendum ad

Ordines Federatos in sensum quem conceperam 5 ; id improbant alii, ne eorum

potestatem videar agnoscere. Ad Provinciarum Ordines non minus periculosum

putatur scribere, ne nova edicta eliciam. Ad amicum quendam scribi satius putabat

Ianinus. Alii sufficere arbitrantur novam et auctiorem libri Latini editionem; et ut in

praeloquio ad Stobaeum 6 aliquid dicam quod ad rem pertineat. An in fidem ac tutelam

Regis propiorem 7 recipi me e re sit, cogitabo. Sed de his rebus omnibus valde velim

Maurerii consilium intelligere, quem accede si qua est occasio. Cancellarius 1 liberaliter

pollicetur quae ad securitatem aut commoda mea pertinent. Audito edicto locum

Taciti 8 memorabat qui in conceptis a me literis exstat. Vossio bene rem procedere

est quod gaudeam. Regis privilegium de libri editione datum qui negant splendide

mentiuntur. Minae quas nuntias terriculamenta sunt in hoc adhibita, ne quid amplius

aut acrius scribam. Libros valde exspecto 9 . Latina Apologetici exemplaria recte

Amstelodamum pervenisse intelleximus. Rex est ad Fontembellaqueum, ubi Reginam

exspectat; inde huc venturus putatur. Scire exacte cupiam quibus in locis edictum

publicatum non sit, et quae sint de eo virorum praestantium iudicia. Saluta quaeso

patrem, matrem, cognatos, affines. Valete quam optime. 29 Decembris 1622.

Rogo exquiras quot exemplaria Belgici Apologetici priore editione impressa sint,

quot nunc denuo excudantur, quod lucrum ex priori editione fecerit Societas 10 .

1 Nic. Brulart de Sillery.

2 François V de La Rochefoucauld, prince de Marsillac.

3 Gedrukt Epistolae p. 767. Beantw. door n o . 814.

4 Het plakaat, zie p. 262 n. 3.

5 Over dit concept wordt ook in n o . 809 gesproken.

6 Dit heeft Grotius ook gedaan in de ‘Dicta poetarum quae apud Io. Stobaeum exstant,’ waarvan

de opdracht gedateerd is 2 Mei 1623. Zie p. 15 n. 4.

7 Zie n o . 818.

1 Nic. Brulart de Sillery.

8 Zie p. 265 n. 4.

9 Zie p. 260 n. 5.

10 Zie p. 162 n. 6 en p. 203.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!