17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

253

id curabit. Velim res tuas ita componas ut sub ver huc venire possis, et mihi per

aliquod tempus adesse, nam adfines 1 discedunt et solitudo mea valde indiget

subsidiis. Patrem senem hue ut veniat rogare non audeo: quanquam utinam ferret

eius aetas. Actum procuratorium 2 de quo scripseram Rotterodami esse suspicor.

Librarius Apologeticum non misit Francofurtum, quia bellum metuebat, peccatum

tamen quod nomen saltem catalogo non est additum. Et Belgicum tam lente

procedere miror. Patri ac matri pro cura valetudinis Ianini 3 gratias ago. Si per amicum

mittendi radices occasio dabitur erit id pergratum. Deus familiae nostrae bonisque

omnibus adsit propitius. 4 Nov. 1622.

Tui amantissimus

H. Grotius.

795. 1622 Nov. 11. Aan G.M. Lingelsheim 4

Iampridem malis vestris, virorum atque amicorum optime, totus ingemui, nec minus

eorum tangor sensu, quam te mea adversa commoverunt. Sed, ut dicis, hoc

Christianorum solatium est, scire nos, dum quod nostri est officii facimus, peculiariter

Deo optimo curae esse, ita ut evenire nobis nihil queat, quod non in rem nostram

sit. Neque vero, quod communis et pristinae labis aut agnatum est nobis, aut ex

turba, in qua vivimus, attractum, efficacius purgari potest, quam per acerba et pati

dura. Habemus in coelo pontificem, qui per eandem viam consecratus, hac nos vult

ducere, quo ipse antecessit. Utamur ergo sapienter his divinae misericordiae

praesidiis, et spretis rebus istis, quas tantae vicissitudini sentimus obnoxias, spem

omnem ac fiduciam ponamus in his, quorum certa erit ac perpetua possessio. Habes

interim non leve divinae in te bonitatis indicium, quod liberi publicae ruinae subtracti

sunt. De bibliotheca 5 grave illud quidem, sed tu, quod eius potissimum est, tecum

ipse circumfers. Nec quicquam filiis tuis ad rectam institutionem deerit, quamdiu -

quod utinam diu sit - illis te Deus superstitem dabit. Excitabit, ut spero, haec patriae

nostrae 6 clades omnes eos, quorum interest, ne Germania unius domus patrimonium

fiat. Ex pace Galliae optima quaeque auguror, et inprimis amicitiam huius regni et

Britanniae, quod ad multas res bonas initium esse poterit. De Rhaetis calet nunc

deliberatio. Ego in hoc exsilio nihil habeo tristius, quam quod tui similes amicos non

invenio. Nam honores non desidero, et rei iacturam rex, quantum satis est, solatur.

Deus optimus utrique nostrum atque aliis omnibus, quoa res adversae premunt,

adsit propitius.

Lutetiae, XI. Nov. CIƆIƆCXXII.

Tuus qui semper

H. Grotius.

Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim.

1 De gebroeders Van Reigersberch; zie p. 244 n. 4.

2 Zie p. 7 n. 5.

3 Zie p. 254 n. 2.

4 Hs. Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 145.

5 Over Lingelsheim's bibliotheek zie p. 259 n. 6.

6 Lees: vestrae.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!