17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

248

non displicere tamen bonis, indicio mihi est quod avide distrahitur. Molinaeus an sit

responsurus incertum est 1 ; sollicitatur a Leydensibus, ipse vero in illos studet istam

provinciam derivare, sed conatu irrito. Non desunt qui palam dicunt pessime factum

quod sese controversiis nostratibus immiscuerit: adversus Pontificios eum virum

esse non adversus Arminianos. In Gallia multos viros eruditos sententiae nostrae

favere cum gaudio intellexi, de Anglia idem constanti fama accipimus, et fidem facit

quod omnes avidissime libros nostros emant. An vernacula lingua in Molinaum

quodcunque mihi edendum sit quo fides Anatomes 2 elevetur, ambigo; id expedire

aliquibus videtur quod eadem ipsa etiam edita apud vulgus aliquo sit in pretio. Si

intellexero prudentiorum fratrum idem iudicium, dabo operam ut brevi errorum ac

hallucinationum catalogo Anatomici imperitiam exponam. Apologeticum 3 T.A. iam

excusum quia intellexi, exemplar pro Comite nostro 4 avide exspecto. In Comitatu

notos motus metuimus nisi Comes provideat, ob contentiones inter Ordines circa

vectigalia, Collegium administratorum pecuniae publicae et militem praesidiarium

Embdanum. Filius eius natu maximus iam dicitur desponsatus sorori ducis

Brunsvicensis. Filia autem natu minor intra paucas hebdomodas nubet duci

Megapolitano. Ad negotia domestica in Hollandiam vocatus ad aliquot hebdomadas

non procul ab urbe patria latebo, brevi Nordam nisi hyems instans impediat ad studia

rediturus. Scriptum T.A. de vera religione 5 mire mihi placuit. Profecto quotquot ob

veritatis professionem patimur maximas T.A. debemus gratias quod causam Christi

tantopere promoveat. Ego vero T.A. gratias quantas possum ago pro benevelo in

me affectu, ac Deum precor, ut T.A. vitam et valetudinem diuturnam concedat, ac

cum familia omni benedictorum genere cumulet. Dd. Tileno ac Aurato 6 officiosissam

dico salutem. Vale, Vir Amplissime, ac me amare perge. Datum 29. Sept. 1622.

Raptim.

Tuae A. observantissimus

I.A. Corvinus.

Adres: A Monsieur Monsieur Hugo de Groot A Paris. par amy que Dieu garde.

790. 1622 [Oct.] 7. Aan Willem de Groot 7

Gratias tibi ago, mi Frater, quod me literis 25 Septembris datis rerum quae apud

vos geruntur certum facis. Ea sunt tempora, eaque magnitudo rerum quae

exspectantur, ut saepiuscule id fieri nostra referat. Hinc quod nuntiem,

1 Hij heeft niet geantwoord.

2 Zie p. 189 n. 3.

3 De Latijnsche tekst, zie p. 76 n. 1.

4 Zie p. 189 n. 5.

5 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

6 François d'Or.

7 Gedrukte Epistolae p. 766. Antwoord op n o . 787. Grotius schreef bij vergissing Sept. voor

Oct.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!