17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

247

exigere. Literas tuas ad Iunium una cum libro celerrime deferendas curo. Proximum

est ut Reverendissimo Menevensi 1 , iam in Tusculanis agenti, quamprimum redierit,

pronum affectum tuum hoc testimonio exponam; senties, spondeo, virum omni

virtutum genere excultum; et si quid ad notitiam penitiorem 18 annorum decursus

faciat, quibus sanctissimis illius moribus familiarissime assuevi, senties Praesulem

priscis illis Heroibus parem. Cum vero ea apud Serenissimum Regem gratia polleat,

qua cum ipso amici eius foeliciter uti possint, eo gestio magis, ut sub foederato -

quem semper coluit - Bonorum titulo propius accedatis; Id tua interesse, ut, me

iudice, scias, sentio, nunquam ei sonare Grotii nomen sine praefato honore. Quod

postremum est, integrum valetudinis, cum qua nuper in gratiam rediise te speramus,

D.O.M. augeat et conservet. Sane contra molestam tuam ephemeram, si quid

ephemerae nostrae supplicationes valeant, iam illa in fumos abiit. Vale igitur, saeculi

nostri decus, inque Amicitiae nostrae curriculo paria mecum facere contende, qui

nunquam tibi in hoc pulcherrimo certamine herbam sum porrecturus. Sanctissimum

enim nisi fuerit quod semel votivum fecimus, damnabimur aut amicitiae leviter

accensae, aut frigentis turpiter, quorum utrumque iuxta exosum est

Ex aedibus Winton. ad Thamesin iuxta pontem.

XV o . Kal. VIII br . stylo veteri.

Tuo

C. Wren.

Paucae elapsae sunt horae, postquam in manus nostras literae vestrae pervenerunt;

sed oportune de crastino suo Parisios profectu monuit amicissimus Hemskerkius.

Adres: Ornatissimo Clarissimoque viro Domino H. Grotio.

In dorso schreef Grotius: Wren Oct. 1622.

789. 1622 Sept. 29. Van J.A. Corvinus 2

Vir Amplissime. S.P. a salutis autore Iesu.

Literae T.A. mihi ex Holsatia reduci feliciter sunt redditae; ex quibus cum gaudio

intellexi meas 3 pergratas fuisse, quas verebar ne gemina ista commendatio ingratas

redderet. Adolescens qui has fert alter eorum est quos commendaram 4 ; rogo T.A.

efficiat ut intelligat commendationem meam aliquid valuisse.

Iudicium T.A. de scriptis meis nescio quomodo mihi persuadeat etiam

Antimolinaeum 5 placuisse, quem nunc T.A. visum lectumque spero. Debueram

quidem exemplaria amicis et imprimis T.A. mi (ttere) sed cum temporum infelicitate

1 William Laud, toen bisschop van St. Davids ( =Menevia).

2 Hs. U.B. Amsterdam, cod. 30 ϕ 2.

3 N o . 736.

4 De zoon dus van Joannes Montfortius; zie p. 190.

5 Zie p. 189 n. 2.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!