17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

245

787. 1622 Sept. 25. Van Willem de Groot 1

Ergone apud clausas aversi Numinis aures

Nil nostrae valuere preces, nil vota piorum,

Nil pacis sincerus amor? Rursusque rotabit

Civili gladium stillantem sanguine Mavors?

Gallica nunc iterum tellus bella, horrida bella,

Telaque fraterno cernet madefacta cruore?

Summe Deus, quem sancta iuvat concordia, tandem

Respice distractas studia in contraria partes,

Excute mucrones in mutua vulnera strictos,

Aeternoque iuga cognatas sanguine dextras.

Ita postremae tuae, mi frater, litterae exclamare cogunt, cum pacis spem iterum

calidis quorundam consiliis hactenus dilatam plane decollasse videam. Apud nos

omnia intus satis in tranquillo sunt, nisi quod postremo die Mercurii, quo indictum

erat ieiunium, Remonstrantium concio Roterodami turbata est 2 , duobus in vincula

coniectis. Quod insequenti nocte Dullardus 3 iactura vitrorum suorum redemit magnis

clamoribus in viam evocatus, ille tamen nullus comparuit. Obsidio Bergana 4 hactenus

non male nobis cessit; tanto tempore hostes mirum quam parum profecerint

oppugnationibus suis, quas non raro instituunt, et quotidianis cuniculis. Nocte illa

quae diem Veneris praecessit tribunus Fama cum suis munitiones transcendit,

multisque ex inimicorum excubiis interfectis, reliquis reiectis hostiumque munitionibus

terrae exaequatis pro parte, ad suos rediit. Extruxerant nuper Hispani aggerem in

maximam altitudinem - cattum vocant - eum nostri postridie crebra machinarum

displosione deiecerunt. Interea Princeps heri castra sua ad Propugnaculum Schenkii

movisse nuntiatur, hodieque aut cras Gertrudisbergae futurus speratur, ut inde

coniunctis cum Mansveldio copiis aliquid adversus hostem magni conetur. Deus

succurrat patriae laboranti praecipue ex civium dissensione; aerarium malis intestinis

quassatum, remediis vero peioribus paene subversum est; putantur Ordines

consensum suum adhibuisse indicendo tributo, quo unusquisque ducentesimam et

quinquagesimam bonorum suorum partem conferre cogatur. Mansveldii milites

praesertim equites sunt levis armaturae, et cataphractis uti recusant, dicentes et se

absque iis officio suo probe functuros, et equos iis ferendis pares non esse; creduntur

esse quinque equitum quatuor peditum milia hominum, qui melius praedis agendis

quam iusto belle apti esse iudicantur. Dum Princeps in castris suis est irruperunt

praesidia Lingae, Grollae, Vesaliae aliorumque locorum in Drentanos agros et inde

in Frisiam: illa prius cum tribus, imo et quinque, millibus militum adesse nuntiabantur,

postea tamen compertum est vix septingentos esse, qui praedandi causa

advolaverant. Et primum in Frisiae pago, Herekerkae 5 ni

1 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Gedrukt Navorscher LIII (1903) p. 522. Antwoord op n o . 785.

Beantwoord door n o . 790.

2 Zie Brandt, Historie der Reformatie IV p. 763.

3 De baljuw Abraham Pieters. Dullaert.

4 Zie p. 244 n. 3.

5 Heerenveen; zie Arend, Gesch. III, 3 p. 737.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!