17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

243

non iri confido. Vir ipse est amicitia tua dignissimus: doctus supra exemplum, rarae

ad hoc modestiae. Onosander non aderat. Sed vellam aurem Rigaltio. De te certiora

ac meliora noscere valde aveo: nec quicquam ferme est quod mihi in his malorum

reliquiis maiori esse possit solatio. Vale Vir optime. Kal. Septemb. 1622. Lutetiae.

785. 1622 Sept. 9. Aan W. de Groot 1

Mi Frater.

Pacis spes magna nuper refulserat, sed nunc evanuit. Convenerat ut novae

munitiones iniussu regio factae diruerentur pro duabus tertiis; Rex praefectum

imponeret Monpelerio; Nemausum et Castrum non multos milites praesidio

acciperent; Rupella et Montalbanum possent si vellent conciliari legibus iisdem; in

re religionis et magistratibus nihil mutaretur. Sed Montipelicienses ad exequenda

pacta Regem cum comitatu in urbem venire parantem recipere noluerunt. Itaque

urbs statim obsessa est, et in munimenta extra moenia factus impetus, maiore animo

regiorum quam prudentia. Occubuerunt Marchio Baeuvronius 2 , Comes Torigniacus 3 ,

item frater tribuni militum Dornani 4 , Barones aliquot. Ex vulnere periclitatur

Mommorantius 5 frater eius, quae Principi Condaeo nupta est 6 . Sed et morbi

grassantur, queis absumpti Custos sigilli Vicus 7 , mei amantissimus, et Comes

Plessaeus. Princeps Condaeus ait hostium loco habendos qui de pace posthac

agent. Comes stabuli 8 profectus est in Vivaresium, ut ea loca Regi subiiciat. De

Mansfeldio vacillarunt nuntii. Fama, quae optimos auctores profert, haec est: die 29

Augusti ambigue certatum, tria millia caesa hinc inde. At postridie pugnatum magna

cum Mansfeldianorum clade; occisos ex ipsius militibus quater mille, incertum an

ipse cum reliquiis evasurus sit, imminere ei Comitem Bergensem 9 , sed Principem

Henricum 10 venire subsidio.

Velim quamprimum mihi mitti exemplar Thomsoni de Iustificatione 11 , quo valde

egeo. De Thesibus Oxoniensibus 12 quod nuper scripsi velim memineris. Vale cum

patre, matre et amicis. Lutetiae 9 Sept. 1622.

Puto etiam inter libros meos esse librum Regii de absoluta Monarchia 13 . Eo quoque

opus habeo.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

1 Gedrukt Epistolae p. 766. Beantw. door n o . 787.

2 De markies de Beuvron.

3 Ik vermoed dat bedoeld is Hertog van Fronssac, Francois d'Orléans Longueville, Graaf van

St. Pol, hertog van Fronsac (sinds 1608, sterft 1631); het kan een foutieve lezing zijn van den

uitgever, zooals er meer voorkomen, wat bij het onduidelijke schrift van Grotius alleszins

verklaarbaar is.

4 De latere maarschalk d'Ornano.

5 Henri hertog van Montmorency.

6 Henriëtte Charlotte de Montmorency, gehuwd met Henri de Bourbon, prins van Condé.

7 De Vic overleed 2 Sept. 1622.

8 Lesdiguières.

9 Graaf Hendrik van den Bergh.

10 Frederik Hendrik.

11 Richard Thomson, Diatribe de Amissione et Intercisione Gratiae et Iustificationis; zie I p. 244

n. 1.

12 Afgedrukt bij Baudartius, Memoriën II (1625) p. 115-120. In C. van Vollenhoven, Verspreide

Geschriften I p. 518 n. 3, wordt een andere verklaring gegeven.

13 Louis le Roy, Les Monarchiques, 1570.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!