17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

242

783. 1622 Sept. 1. Aan S. Episcopius 1

Vir Clarissime.

Remisi ad te nuper utilissimum tuum de Magistratu libellum 2 ; ac de eo quid

censerem non ipse rescripsi, morbo tum satis gravi impeditus, sed per D.

Utembogardum nuntiavi. Persto in eo iudicio, rem ex Sacris Literis accurate tractatam.

Atque ita, ut plane sperem cessuros tuis argumentis complures, quos in hoc

argumento aut praeiudicata opinio, aut species quaedam pietatis decepit. Ne ex

notis meis laciniae huic operi inserantur deprecor: quia ista cum caeteris sui contextus

coniuncta aut placere possunt, aut veniam mereri; at ita nude posita vix cuiquam

se probabunt. Neque vero ullam loci alicuius controversi explicationem rariorem

continent; quod si esset, non inhiberem quominus labore meo utereris. Aceedit,

quod vereor ne suspicionem in me accersam, quasi leges omnes damnem, quae

capitalia supplicia introduxerunt. De caetero venit nunc ad vos D. Utembogardus,

qui tibi particulatim commemorabit causas, ob quas consultum videtur, ut et ipse et

tu - quos divelli incumbens Ecclesiarum inspectio non patitur - ad tempus aliquod

in hac urbe subsistatis. Manere ibi, ubi morbus transitione nocens vagatur,

temerarium sit. Cadomi aut si quod aliud oppidum in mentem vobis venit, non video

qui recte curari possint, quae curanda sunt. Hic alius alii et auxilio esse possumus,

et solatio. Paraphrasin tuam cum annotationibus in capita ad Romanos 3 urgere non

desinam, donec lucem acceperint. Sed de his coram, ut spero, prolixius: neque

enim ut te huc alliciam plura addo, ne aut sapientiae, aut eloquentiae D. Utembogardi

videar diffidere. Vale, Vir praestantissime, cum D. Cupo 4 , Treselio cum uxore - cui

felicem partum precor - ac familia. Kal. Septemb. 1622. Lutetiae.

Tuus

H. Grotius.

784. 1622 Sept. 1. Aan G.J. Vossius 5

Per virum Illustrem Maurerium libenter valetudinem tuam cognovi, libentius etiam

ex literis tuis conspexi quam semper tibi sis similis et nostri memor vivas. Apologetici

Latini exemplar 6 brevi accipies via maritima. Ut legas rogo et bene serves ne tibi

malum creet. Iniuriam tibi faciunt librarii qui Historiae Pelagianae 7 exemplaria huc

non mittunt. Valde enim desiderantur, nec quisquam legit qui non aliis commendet.

In literis quas nuper per Capitonem 8 ad te miseram quaeque interceptae sunt haud

multum periit: nihil continebant praeter officiosam salutem a me aliisque amicis,

nominatim Salmasio, qui Pallium Tertulliani 9 mirum quam emendatum ad te mittebat.

Id tibi postulanti negatum

1 Gedrukt Epistolae p. 68; Epistolae ecclesiasticae p. 683.

2 Zie p. 222 n. 3.

3 Eerst in 1644 verscheen: Paraphrasis et Observationes in caput VIII, IX, X et XI Epistolae S.

Pauli ad Romanos. (Petit, Bibliogr. Lijst p. 128 n o . 32).

4 De Remonstrantsche predikant Petrus Cupus,

5 Gedrukt Epistolae p. 69. Antwoord op n o . 779.

6 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

7 Zie p. 25 n. 1.

8 Hendrik Hooft; zie p. 230 n. 2

9 Zie p. 211 n. 7.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!