17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

241

ut semper nominis tanti famam dignissima veneratione prosequi solet - propositum

hoc meum unice probavit, meque serio hortatus est ut te super hac re per litteras

consulerem. Scis fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis;

itaque sollicitus esse non possum ne tu aliter ac velim accipias, si aperte sine ulla

circuitione ex te quaesivero quibus bonarum artium compendiis ingenia ad magnae

fortunae cultum possint excitari. Non est cur uberioribus precibus operam tuam

exambiam, cum apud benevolas aures simplicitas efficacior sit, atque amor libentius

annuere soleat quod cum fiducia postulatur.

Dici vix potest quantopere taedium itineris mei sublevaverit tua ad Christianam

religionem introductio 1 , quam triduo antequam Londinio discederem cum gratissimis

fratris tui litteris recte accepi; utinam vestrae exspectationi aliqua saltem ex parte

respondere possem! Sed de his imposterum: nunc praecipiti nimis festinatione, prae

nuntii abiturientis importunitate, litteris hisce finem video imponendum. Si negotiorum

ratio permittet ut ad me litterarum aliquid exares, eas Christophorus Wren 2 , vir pietatis

infucatae, et eruditionis non proletariae, Reverendissimo Domino Wintoniensi a

sacris, fidelissime ad (me) 3 perferendas curabit; te suspicit, me amat; et discessurum

per sacrosancta amicitiae mutua iura obsecrare atque obtestari non destitit, ne te

diutius suum pariter animum et nomen paterer ignorare. Idem serio quoque a me

petiit Guilielmus Laud, Episcopus Menevensis, maxima apud Walliae Principem

gratia pollens. Reverendus Dominus Wintoniensis Illustrissimo Angliae Marescallo

sedulo me commendavit. Scis quo tendam: mihi ne quidem animus gratiis agendis

sufficit. Vale virorum maxime, cum coniuge dilecta et spei non dubiae liberis. Saluta

Cl. Tilenum, et D. d'Or. Raptim. Ludhami, in aedibus Rev. Episcopi Norwicensis. A o

1622.

Tuus omni officïo

F. Iunius.

Disquisitionis 4 illius ante aliquot menses ad nos missae tertium exemplar Reverendo

Episcopo Menevensi - qui, ut dixi, inter cultores tuos recipi exoptat - ut eius copiam

sibi facerem petenti libentissime obtuli. Si hic prostarent, nihil tibi molestus essem;

nunc in usum Domini Norwicensis alterum mihi, si videbitur, exemplar mittas. Vir

est pacis publicae amantissimus, controversiarum istarum satis intelligens, et a

stolido partis adversae rigore tam alienus quam qui maxime. Versus tuos ad Fr.

Thuanum 5 domui Wintoniensi communicatos nunquam exinde videre potui; repetenti

quandoque, respondent non deesse mihi facultatem exemplar aliud consequendi.

Adres: Eminentissimo viro D. Hugoni Grotio.

Op den brief noteerde Grotius: Menevensis Norwicensis Christ. Wren.

Wintoniensis. Junius.

1 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

2 Chr. Wren (1591-1658), kapelaan van den bisschop van Winchester; vader van den beroemden

gelijknamigen architect.

3 Ik voegde ‘me’ in.

4 Disquisitio an Pelagiana etc., zie p. 109 n. 2.

5 Silva, zie p. 101 n. 7.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!