17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

238

780. 1622 Aug. 14. Van Willem de Groot 1

Frater aeviternum colende.

Scripsi nuper quamvis raptim ad te captivitatis et liberationis meae historiam 2 ;

multi mecum mirantur Consiliarios eam iniisse viam, qua palam fiat sine ulla causa

homines boni nominis in carcerem detrudi. Si tuas litteras ante incarcerationem

meam accepissem, forte haec procella evitari potuisset, sed iam detonuisse puto,

non parva hoc in laude ponens quod pro tua defensione aliquid mihi mali fuit

exantlandum. Carcerem non tam timui quam examinationem, quia aperte verum

confiteri sine magno et causae et quorundam hominum detrimento non poteram.

Inter ea quae notanda putavi in hoc meo negotio, unum est quod ego pridie eius

diei, quo inventa erant quatuor priora Apologetici folia 3 , detentus fui vix scio quo

consilio nisi ansam quaesiverunt ut me eiicerent; alterum est quod Rosa 4 mihi dixit

in carcere, tibi nullum ex iudicibus fuisse inimicum. Cromhoutius 5 graviter de te

disserit, Apologeticum tamen carpit, quia Ordinibus Status controversiam movere

ait, exempla Graecorum et Latinorum allegat qui iniuriam, quam sibi illatam putabant,

patriae condonaverint, te vero patriam iam sedatam ait perturbare, nihil nisi Aristidem,

Epaminondam, Themistoclem crepans. Sed haec apud alios, ego cum ipso nuper

locutus non sum. Nova siqua hic sunt, narrabit optime Reygersbergius, qui ne eas

literas quas super his negotiis aliquoties ad te scripsi videat, cave. Wittius 6 procurator

dicit se non habere idoneam procurationem ad litem instituendam et prosequendam,

quae de confiscatione pendet, rogat eam ad se ab uxore tua mitti, quia eius nomine

lis intentatur; id quamprimum curari expedit. Siqua maioris momenti sunt, quorum

nos certiores facere vis rogo ea per consuetam scutalen 7 litteris tuis subnectas, ne

ea res nobis sit fraudi, aliquo tamen signo addito vel subducta subscriptioni linea,

vel die et anno integre sine notis exarato; tantundem et nos faciemus. Litteras ut

iam coepisti per Hallingium aliquando et per Hillebrandum Petri 8 cura, ille tamen

minus est suspectus. Illud certe supervacuum sit monere, ne aliorum praesentia

nostri te immemorem reddat. Hoc forte non incommode in mentem tibi revocabo,

ut me D. Maurerio quam potes maxime commendes, itemque de Pr. Henrico 9 cogites,

ut et illi meum nomen innotescat. Si D o . Hesselio 10 Losecatium 11 ulla ratione

commendare posses, id hominem iuvaret, etsi illi heroi per se satis charum. Mitte

quaeso quamprimum ad nos aliqua Apologetici exemplaria, sed via tutissima in

involucris ad mercatores destinatis, litteris vel nullis vel parvi momenti additis. Omnes

iam de Apologetico tuo loquuntur. Utinam divulgando libro bene prospiciatur. Mittit

ad te cognatus noster

1 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Gedrukt Navorscher LIII (1903) p. 520.

2 Na de aanhouding van Hendrik Hooft; zie p. 230 n. 2. Over Willem's gevangenschap zie Bijdr.

Vad. Geschied. 3 e R. VII p. 89 vv.

3 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

4 Mr. Hendrik Rosa, raadsheer in het Hof van Holland.

5 Mr. Nic. Cromhout, president van het Hof.

6 o

Waarschijnlijk de procureur Mr. Andries de With; zie n . 786.

7 Zie p. 75 n. 4.

8 Zie p. 157 n. 3.

9 Frederik Hendrik.

10 Volgens Rogge de ritmeester Jhr. Joh. Hesse.

11 Frederik van Losecaat, gehuwd met Hugo's zuster Adriana.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!