17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

232

mensam instruerent; interea vocati, ut videbantur, unus et alter aderant. Iam varii

de Grotii in Galliis statu et in nostros animo sermones; dixi eundem esse qui fuerit

semper atque auritum me testem saepius illum ingemiscere casibus patriae suae,

fausta omnia precari neque, si fata sinant, re aut consilio defuturum. Horum unus

obloquebatur, quem repressit ipse praefectus, in meam quasi sententiam discedens,

allegans et literas eodem fere argumento ad Potentiss. Ord. datas. Dum haec et

similia ita geruntur varioque sermone disceptantur, nauseosis illis ac de industria

ad captiones compositis quaestionibus abunde satiatus excusationem simul atque

abitum paro, cum mihi proni quasi in me animi specie ulterioris morae causas

innecterent, vergentem ad occasum solem timendaque ratibus de nocte vada

praedicantes, et si illorum dedignarer consortium tardius iturum diem, seque natura

loci idoneorum conversatione et omni ambulatorii excercitii commoditate destitui.

Sollicitum tamen me habuit animus, cum omni cura in id intenti viderentur, ut vel

voluntarium detinerent vel refractarium digressu forte arcerent, augebatque doli

suspicionem compositum nimis simulandi studium. Diverso illi tramite ad unam

tamen omnes metam properabant, modo alii ab aliis dissentiebant, modo ut victi

cedebant, attenti numquid in usum forte suum ex meo interloquio aucuparentur.

Dum haec irrita vident consilia, nihilque obliquis insidiis actum, directam viam

capessunt. Ipse praefectus propugnaculo de advecta mecum cista deque reconditis

in ea inquirit, simulque de perscrutanda ante discessum monet, amice item petit

utrumne per transeuntes huc inde ad amicos aut familiares literas aliquando daret,

et num meam illa in re operam forte sollicitasset Grotius. Respondi ignarum me

rerum alienarum nihilque ad me pertinentium, non dubitare quin hoc illi liceat, quod

naturaliter omnibus licet, praesertim nullis edictis aut legibus in contrarium

promulgatis, satis autem commode literas ac negotia per iuratos tabellarios posse

expediri, neque diuturnam - ut nostra est in itinere - moram non 1 pati seriosas literas.

Verum dum sarcinalam (unam) 2 aut alteram absque ullo onere vel impedimento

meo cista facile caperet, non gravate illarum curam suscepisse, literasque additas,

quarum ex inscriptione quibus tradendae sint pateret, dumque inspectionem

desiderat, profero. Harum ego prolatione abunde ipsi satisfactum putans multum

fallor, inquirit ulterius de aliis, assimulans nihil doli ant periculi subesse, quominus

promerem, neque verisimile esse quin et ad alios propinquos dederit; hae literae,

quod iisdem chartis cum reliquis involutae essent, vix sine aliarum proditione proferri

poterant; petit igitur quae literae sint quas penes me habeam, quibus illae intermixtae

fuerint, ac tergiversanti instat; quas forte potui sub literis patris mei per vestras mihi

manus Parisiis traditis occultavi, reliquas illius arbitrio permittere necessitas adegit;

legerat atque relegerat inscriptiones earum cum extensa manu eas reposcerem;

respondit aliquamdiu apud se in custodia remansuras. Ego tam inopinato responso

obstupescens ita meus esse non potui, quin acerbis in eum dictis inveherer, atque

impatientiam doloris, scelestos mores criminando, vindicarem meque insalutatis

omnibus ad hospitium reciperem. Aderant in continenti tres illorum coëpulonum -

nescio quo vocabulo apte designem, contempto certo non audeo - qui mea omnia

et singula alacriter, spe deprehendendorum libellorum aut librorum prohibitorum

disquirebant, sed post-

1 ‘Non’ is na ‘neque’ overtollig.

2 ‘unam’ voegde ik in.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!