17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

231

773. 1622 Juli 22. Aan B. Aubéry du Maurier 1

Vir Illustrissime.

Audio Hoofdium 2 , filium viri optimi consularis Amstelodamensis, cum in patriam

rediret, captum, nescio quo obtentu, sed eo maxime, quantum coniicere est,

proposito, ut literae, quas a me ad amicos ferebat, deprehenderentur. Invenient in

iis nihil quod accusari possit. Privata curo, negotiis eorum publicis me non admisceo.

Videntur metuere, qui haec agunt, ne prioribus iniuriis non satis me irritaverint. Ego

his omnibus opponam solidam veritatem, quae Latine intra dies paucos prodibit 3 ,

cum Regis privilegio.

Tuum huc adventum valde expeto. Res Protestantium non optimo sunt loco.

Desdiguierius ista senectute mutat religionis professionem, dignitatem aucturus,

non famam, cuius pridem satis negligens fuit. De Mansfeldio 4 magnus hic fuit metus:

sed nunc is elanguet, credito in Belgium detonituram nubem. Pacem sperant hic

multi, sed cum damno talis, qualem hactenus Protestantes habuerunt, securitatis:

cuius loco lex illis perpetua offertur pro libertate religionis, sancienda in pleno

Ordinum Galliae conventu, signanda a Rege et Principibus agnatis. Vale, Vir

Illustrissime, et nos ama. 22 Iulii, 1622.

Rogo literas has Iannini ad Pericardum 5 de Aldegondiano negotio transmittas, et

tua commendatione rem iuves. Scribit senex ita, ut non possit melius, et certum se

dicit de Regis voluntate, quem ipsum fuisse scripturum, si ad urbem fuisset.

774. 1622 Juli 27. Van Hendrik Hooft 6

Vir Clarissime.

Relictis Parisiis prospero itinere Antverpiam octavo die attigi, inde postero inimico

vento navigavi, post multum cum fluctibus conflictum in eminentiorem iuxta

propugnaculum Lillo ripam, qua aggestis molibus in flumen protenditur, expositus

quendam ex naucleris satis ut mihi videbatur capacem delegi qui meas uti imperiti

rerum locique res gereret, ac veniam - quam non difficulter impetraturum credebam

- mihi meaeque asportandae cistae maturandi causa peteret, simulque de

sollemnibus in subscribendis forte literis a Sua Excell. concessis observandis, nec

non pecuniis numerandis moneret, operiens interea dum reverteretur; nec diu haesit

quin ingratam properanti moram renuntiavit, velle nimirum praefectum propugnaculo 7

ut me ipsi sisterem; confestim pergo eodem hoc ad aedes praefecti ducente, ubi

plus quam vulgari congratulatione et nimia familiaris officii specie exceptus

requiescere paululum sollicitabar. Suspecta erant omnia nimia, et quod exolvere

posse desperarem molesta. Iubebat vina promerent,

1 Gedrukt Epistolae p. 68.

2 Zie p. 230 n. 2.

3 Apologeticus, zie p. 76 n. 1.

4 Zie p. 144 n. 6.

5 Pericardus is Pellicart, de Fransche gezant te Brussel; zie verder p. 209 n. 9 en 227 n. 6.

6 Hs. U.B. Amsterdam, cod. 11 M. Voor den inhoud zie p. 230 n. 2.

7 De commandeur Calcar; Rogge, Bijdr. Vaderl. Gesch. 3 e R. VII (1893) p. 110.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!