17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

222

763. 1622 Juni 7. Aan S. Episcopius 1

Simoni Episcopio Hugo Grotius S.P.D.

Voluptati mihi fuerunt, vir clarissime, literae tuae, tum propter alia, tum maxime

quia secundiorem valetudinem tuam mihi nuntiarent. Deus eam tibi magis magisque

roboret, quo firmior sis ad sustinendos labores, quos tibi veritatis et pietatis studium

imponunt. Confessio 2 apud aequos homines, ut spero, nobis proderit. Certe inveni

quibus ea impense probaretur. Quare exemplaria aliquot mitti mihi velim, quae dare

possim his qui non indigni videbuntur. In quaestione de gerendo magistratu 3 non

dubito quin diligenter sis excussurus quae sacris literis eam ad rem pertinentia

continentur. An uti cupias testimoniis veterum Christianorum, quibus appareat rem

ipsam nec fuisse communi Christianorum iudicio damnatam, nescio. Vidisti quae a

me erant congesta; si quid in illis est quod usui tibi esse possit, libenter describam.

Quod si etiam aliud sit quippiam in quo sublevare labores tuos possum rogo ne mihi

parcas.

Examen Lessianae consultationis 4 a te susceptum valde gaudeo; pridem enim

est quod illi libro reponi aliquid breve ac perspicuum desidero. Puto nec male

facturum te si obiter fundamenta Cassandrianorum 5 refellas qui etiam plerosque

Romanae Ecclesiae errores improbantibus auctores sunt ne ab eius communione

discedant. Videntur mihi duo esse praecipue excutienda: prius an actus per se

licitus, puta adorationis gestum exhibere in sa(cra) synaxi, fiat illicitus propter eam

interpretationem, quam praesides Ecclesiae tali actui dederunt, puta quod actus ille

obiectum habeat Christum ut sub panis accidentibus praesentem, aut etiam ipsa

signa visibilia. Alterum an quis licite se possit aggregare coetui, cuius coetus

praesides quaedam dogmata, quae ipse improbet, habeant ut necessaria ad suam

communionem obtinendam, licet disertam eorum professionem a privatis non exigant.

De dogmate iudicii ἀναμαρτήτου Romani Pontificis, de eiusdem potesta(te)

monarchica in Ecclesiam et in Principes, non est illis facessendum negotium: nam

ista dogmata adeo non probant ut etiam libris palam editis oppugnent, quod

quanquam faciunt, nihilominus hic in Gallia in communione retinentur. Iidem illi

coram imaginibus non procumbunt; neque adesse cupiunt cum pompatice

circumfertur eucharistia. Dogmata vero de imploranda sanctorum commendatione,

de poenis temporariis post hanc vitam et al(ia) quaedam eiusmodi habent pro non

necessariis, negantque se obligari definitionibus quas Ecclesiae illius praesides

fecerunt, easque accensent persecutionibus quae piis ferendae sint, ut et

subtractionem calicis.

De Cameronis scripto 6 tecum sentio operae pretium facturum qui vestigia

1 Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E 1. Gedrukt Epistolae p. 67; Epistolae eccl. p. 681.

2 Episcopius' Belydenisse ofte Verklaringhe van 't ghevoelen der Leeraren die in de Gheunieerde

Nederlanden Remonstranten worden ghenaemt etc. 1621 (Knuttel n o . 3266; Petit, Bibliogr.

Lijst p. 121 n o . 10).

3 In de Opera Theologica van Episcopius (1650) komt voor een Tractatus brevis in quo

expenditur: an homini Christiano liceat gerere magistratum. Een afzonderlijke uitgave is mij

niet bekend. Een vertaling: ‘Tractaet van 't ampt der overheydt, dat is: of een Christen

gheoorlooft zy het zelve te bedienen’ verscheen 1639 te Haarlem (Petit, Bibliogr. Lijst p. 127

n o . 27).

4 Leonh. Lessias, Quae fides et religio sit capessenda consultatio. Of Episcopius het boek

beantwoord heeft blijkt niet.

5 De leer van Georg-Cassander. Grotius zelf gaf 1642 diens Consultatio met aanteekeningen

uit in zijn Via ad pacem ecclesiasticam (Rogge 270).

6 Zie p. 210 n. 12.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!