17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

219

auribus quotidie hauriat. Sed fiet illud, quando Deo Opt. Max. visum. Spero equidem

Qui mala Iosephi multo pensavit honore,

Ferrea qui Petro claustra patere dedit,

Hunc quoque respiciet.

Nosti cetera. Nos, quod unum possumus, vota suscipimus, assidui in precibus et

piis meditationibus. Quanto autem gaudio exultavimus ad primum nuncium liberati

Grotii, noli quaerere. Affirmare tibi possum, vix maiore tristitia alligatos fuisse

honestissimorum quamplurimorum hominum vultus fatali illa hora, qua trigae de

patria optime meritae primum iniecta vincula, dein reverendissimi senis cervici ensis,

reliquis ad perpetuos carceres damnatis, etc. quae referre piget. Vidi, inquam,

exsuperanti laetitia affectos, multos D.O.M. pro divino beneficio et liberatione gratias

agentes; multos etiam Hilaria celebrasse intellexi, et pro more gentis in sanitatem

ex-captivi liberalius poculum eduxisse, faustis precationibus interiectis pro D o . H. 1 ,

caetera Ipsius curae committentes, in cuius manu nos omnes esse iam ante

inbiberant. Sane ex veteri formula, Minuitur populo luctus 2 Grotii liberatione. Laus

et gratia D.O.M. Ipse faciet porro, nisi aliter nobis ipsique cognato meo expediat;

cuius filium ornatissimum curae tuae ac tutelae - iam pridem enim ille matre, si non

etiam patre, orbus est - commendo. Fruatur te, tuoque consilio, et, si ita ex re tua

et illius videbitur, - ex illius autem re omnino videbitur -, si et isthic Gallicae linguae

usus, cuius addiscendae studio scis plerumque Galliam ab exteris peti, caeterorum

beneficiorum cumulo accesserit, domo imprimis tua. Ut se propius propiusque ad

domestica monita et exemplum conformet, totam denique studiorum suorum rationem

ad praescriptum tuum componat. Tu enim omnium accuratissime didicisti experiendo,

qua via potissimum ad veram solidamque iurisprudentiam grassandum sit. Quod

nec optimum patrem longo fori usu exercitum latet, cui nuper per aliquot menses

adfuit, et dictata quaedam ad ius civile excepit. Sed adspectu tuo et quotidiana

consuetudine frui, mi Groti, id vero in maximo lucro deputandum. Hoc age, et remitte

nobis Hadrianum non tantum aetate grandiorem, sed eruditiorem et

praeclarissimarum multarum rerum cognitione instructiorem. Crede mihi, multum id

proderit ad calamitatem integerrimi viri sublevandam. Sed et aditus ipsi per te pateat

ad proceres, quos nosti plurimum cum alibi tum etiam hic posse; et effice, rogo,

omnibus machinis, ne virorum optimus, miser, heu miser, diutino illo carceris

squallore contabescat prorsus, et miserrimus evadat. In quo voto D.O.M. suppliciter

venerans, finio summa cum festinatione: ipsa enim hora discessus sui, qui et mea

et illius spe maturior repentine accidit, me de literis monuit. Quibus ignosce: subitae

enim sunt et insubidae. De studiis volebam multa, sed cogor in aliud tempus differre.

Interim Cl. Claverium 3 bene iubeo sperare. Saluta hominem, doctum, et probum,

quique neminem, non certe me, me certe non, laesit. Sed saluta Puteanos,

Salmasium, Tilenum, Episcopium, Utenbogardum, reliquosque ob religionem exules.

Hygini Grammatici de Castrametatione 4 haec Fragmenta cum Puteano et

1 Domino Hogerbetio.

2 Festus, de Verborum significatu p. 157. Mül.

3 Etienne de Clavière, de uitgever van Juvenalis en Persius.

4 Over Scriverius' collatie van Hyginus schreef ik in Zentralbl. f. Bibliothekswesen XIX (1902)

p. 269.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!