17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

217

ipsam scriptionem, sive literarum contextum. Alterum res quae ibidem continentur.

Quod characterem, sive literarum contextum attinet, optarem ut is ab usitato et

communi in quibusdam vocabulis - ex gr. in ‘kwaad’ 1 - non ita longe recederet; non

quod rationibus suis careat ista scribendi ratio, sed ne novitas illa lectori avido officiat

aut remoram iniiciat, et ne, dum ad res optimas advertere debet, ad syllabas et

literas considerandas delabatur, vel a cavillatoribus abripiatur.

2. Si fieri posset, optarem ut in finibus quorundam versuum literae N. 2 ratio

haberetur: nescio enim unde fiat ut eius omissio auribus meis durum quid insonare

videatur, et non parum deterere de orationis gratia et venustate. Confirmavit me

aliorum idem prorsus hac de re iudicium.

Res quod attinet:

Argumentum quo probatur fol. 4 et 5 3 Deum unum esse, quia palmarium, cui non

pauca alia in sequentibus superstruuntur, paulo magis adstringendum videtur, aut

fortius suffulciendum. Videtur enim fere in eo principium peti: idem enim est quaerere,

an Deus unus sit, et an id quod a se est, sive τὸ ἄναρχον ϰαὶ ἀναίτιον, unum tantum

sit: Deum enim esse, et a se esse, synonyma sunt, uti ex antedictis patet.

2. Eadem est ratio argumenti, quo probatur materiam non esse aeternam, fol. 6 4 ,

praeterquam quod fundamento careat, materiam actu non esse, sed potentia: etenim

si materia ens est, actu est: actu enim esse, sive extra nihilum esse, et ens esse,

unum et idem sunt. Potentia esse non est esse, sed posse esse. Ita nihilum ipsum

tandem materia esset, quia nihilum potest esse. Cum autem materia dicitur ens non

actu, sed potentia, dicitur tantum in ordine ad has aut illas formas, quas suscipere

potest, non autem in ordine ad entitatem absolute consideratam. Hinc iam apparet

ratio dubii. Si materia est ens, quid repugnat cur a se non sit, et proinde aeterna

non sit? Loquor sub persona opponentis, contra quem disputatur in textu. Fortasse

a se esse non dicit magnam profectionem, sicut neque esse singularem perfectionem

dicit: quid enim singulare habet rudis, indigesta, bruta moles supra nihilum? Sed a

se esse cum tali perfectione ut agere possit in omnia alia, et a nullo pati necesse

habeat, id perfectionem veram quin dicat extra dubium est.

Fol. 7 5 . Providentia singularium explicatius saltem adstruenda videtur: non enim

praecipua difficultatis ratio in eo sita est, an Deus singulare possit cognoscere qua

tale, id est, quatenus unum, sive τὸ δὲ τὶ - quamqum a Philosophis haec quaestio

ventiletur - sed an Deus possit cognoscere singularia omnia, quia multa sunt ac

prope infinita, imo pleraque ita tenuia, ac dilutae vilisque entitatis, ut vix adficere

posse videantur intellectum, aut digna quibus divina mens intendatur.

De imperiis et imperiorum mutationibus quod subiungitur, quaeri potest utrumne

ex illis, tanquam ex indiciis, solide colligi possit providentia divina. Etsi enim certum

sit, imperia imperiorumque mutationes subiici divinae provi-

1 Grotius schrijft: ‘quaet’ of ‘quaed’.

2 Om het rijm schrijft Grotius b.v. (p. 4) ‘achte’; (p. 5) ‘wese’; (ib.) ‘gevonde’.

3 Pag. 2 vv. (1 c uitgave van 1622).

4 Pag. 7.

5 Pag. 10.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!