17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

216

ne id quidem recusandum erit. De pecunia regia nihildum accepi. Ad fratrem

Reigersbergium scripsi cupere me ut editio 1 quantum fieri potest celeretur. Quod

hactenus eam distulit eius rei causae a me fuerunt. Cura ut Gallica versio simul cum

editione Belgica procedat, utque exemplaria vos Belgica accipiatis satis multa; ego

autem Gallica. Mora ulterior absit. Saluta patrem, matrem et amicos. Lutetiae 27

Maii 1622.

Tuus

H. Grotius.

759. [Vóór 1622 Mei]. Van S. Episcopius 2

Vir Clarissime, Quanto saepius relegi rythmos hos, tanto impensius raptus fui in

eorum amorem simul atque admirationem. Ex vero et animo loquor, Apellis manum

ac venerem mihi habere videntur, proinde digni, qui - quod olim de Homeri versibus

dixisse legitur Magnus ille Alexander 3 - non ad citharam, uti aliorum fere Poetarum,

sed ad tubam canantur, et in turba quidem eorum, qui Deum ignorant, vel Religionem

Iesu Christi aut neglectui habent aut contemtui. Nec enim in iis quicquam est, quod

scire omnium non maximopere intersit, et vel ferreos ad divinam illam religionem

amplectendam flectere non possit ac debeat. Nominatim vero certant in iis, et de

palma quasi contendunt, rerum maiestas, et scriptionis claritas ac gratia; ita ut nec

ligatae orationis claritati quicquam officiat rerum maiestas, nec maiestatem rerum

diluat aut enervet ligata oratio: adeo quidem, ut difficile sit dignoscere, utrum divinius

sit, res tam arduas, sublimes atque involutas, solide ac distincte animo concipere,

quam conceptas tam decora simul et grata orationis ligatae purpura vestire, tamque

dilucide ob oculos ponere, ut cuivis legenti primo statim momento pateat earum

maiestas, et concisa simul atque aperta etiam adlubescat orationis gratia. Haec

cum ingenue et candide profitear, ineptus merito videri potero, Vir Clarissime, si

nihilominus taxare quippiam, aut obelo configere velim in hoc tam augusto opere.

Sed id velim credas a me fieri, non quod in tam exacto opere quippiam desiderem,

quam ut desiderio tuo meoque animo satisfaciam, ne, dum nihil annoto, perfunctorie

aut oscitanter in eius lectione atque examine versatus esse videar. Verrucae

quaedam sunt, quae pulchritudinis non satis gnarum aliquando offendunt, et quae

tamen interim non parum ipsam operis venerem accendunt atque exaggerant; eas

indicare me crede, et dum in pulcherrimo et numeris suis opere [perfecto]

accuratoque Veneris tripudio nihil reperio quod displiceat, sandalium eius culpare

tibi persuadeas. Malui enim inepti censoris notam sustinere, quam oscitantiae

insimulari, aut non satis diligenter navatae operae in lectione horum versuum praemio

aut opinione frustrari.

Duo sunt, ad quae animum propius paulum adverti opto. Primum spectat

1 De Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

2 Afschrift U.B. Amsterdam, cod. III E 1 p. 121. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 673. Het

slot ontbreekt, en daarmede de datum. De brief heeft betrekking op het Bewijs van den waren

godsdienst, dat Episcopius blijkbaar in handschrift gezien heeft. Ik plaats hem, nu elke verdere

aanwijzing van den datum ontbreekt, hier, in den tijd van het verschijnen van de uitgave zelf,

maar de brief is natuurlijk vroeger.

3 Dio Chrysostomus, Orat. II, 29.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!