17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

16

comicam libertatem sequor: in Tragicis tragicas versuum leges, caetera quaeque

suo carminis genere interpretor; nisi quod vagantes Lyrae Graecae et Chori tragici

modos aliquo Latinis usitato versuum vinculo adstrinxi 1 . Animus est perlectis

Comicorum reliquiis Tragoedias Graecas perlegere, et quae ad mores formandos

usui esse possunt interpretari. Interea cogita an haec edenda censeas - si tamen

editionem merebuntur - cum ipso Stobaeo, si quis forte eius editionem adornet

addito auctario sententiarum quae apud Stobaeum non exstant; an vero seorsim

locanda, quae cuiusque sunt poetae subiecto indice locorum, ad quae referenda

sint singula; an denique novae locorum classes ordinatius atque distinctius quam

factum est a Stobaeo sint nobis commiscendae, et sententiae in eas digerendae.

Super his velim me, ut saepe magno cum meo fructu soles, consilii tui facias

participem.

Libris tuis qui ad firmanda Christianismi dogmata pertinent adhuc utor; tarde lectio

procedit, quia quae iam affecta habeo isti labori studeo antevertere; nisi quod dictos

Domino dies et quod horarum succisivum est huc traho. Lingua nostrate 2 facile sit

aliquid moliri: sed hoc tempore offensas et suspiciones evitare perquam difficile.

Meministi ut nobis cesserit quod pro Satisfactionis doctrina 3 pio studio erat a nobis

laboratum. Cogitabo tamen, dum tu quoque cogites, quid quale quantumque esse

debeat quod non odio, non fastidio sit futurum. Ex omnibus maxime arrideat

argumentum de Christi adversum nos amore. Sed ut hac quoque de re dignum

aliquid moliar et lectione et amicorum auxiliari opera, tuaque potissimum sum

excitandus. Si quid est librorum tuorum quod tibi opus sit repraesentari nolo me

malum nomen existimes. Fac sciam, ne tuis publicisque studiis obstet meorum

studiorum intemperantia. Editori Martialis 4 maximas meo nomine velim gratias agi,

tum pro munere, tum quod nostri memor est. Ego et in editione elegantiam et in

Notis exactissimum iudicium supra quam dicere possem admiror. In mentem mihi

aliquoties venit an commentandum nobis aliquid sit super sermones Domini in

Monte 5 : ita enim, si recte memini, veteres nominant primam Christi ὁμιλίαν accurate

a Matthaeo traditam. Sed magnae suppellectilis res esset cum veteris tum novae,

neque inutiles ad id opus essent γνωμόλογοι quos nunc percurro. Deus O.M.

Rempublicam et Ecclesiam sospitet: teque cum familia praesidio suo tueatur. Ex

arce Lupistena.

Tuus totus

H. Grotius.

1 Zie hierover de Prolegomena van de Dicta poetarum quae apud Stobaeum exstant, p. a IIII.

2 Over het Bewijs van den waren godsdienst zie p. 26 n. 6.

3 Defensio fidei Catholicae de Satisfactione Christi; zie I, register i.v.

4 Scriverius; zie I p. 520 n. 1.

5 Matthaeus V, VI, VII; zie ook n o . 596, 598, 599. Brandt, Leven I p. 237, brengt dit in verband

met Grotius' werkzaamheden voor Erpenius' uitgave der Evangeliën, waarover zie p. 27 n.

1; m.i. ten onrechte. Grotius heeft de Bergrede ook in het Nederlandsch in dichtmaat vertaald;

zie zijn Christelicke Gesanghen ghetrocken uyt het Oude en Nieuwe Testament, 1621 (Rogge

332) en Bewijs van de ware godsdienst, met zijn overige Nederduitsche gedichten, uitgeg.

voor Jeromino de Vries (1844) p. 201 vv. (Rogge 358).

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!