17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

206

nullo labore reperire potui. Si apud vos sunt eorum exempla, rogo ut transmittatis.

Placet enim consilium vestrum sequi et eis subscribere, ut quid facere illis libeat

experiamur. De pace per has dies crebri rumores. Nam ad condictum convenerant

Desdiguerius et Rohanius et conditiones quasdam perscripserant Regi offerendas 1 .

Interea alius advenit nuntius Subizii copias - ad sex mille erant - in Insula Rie, cum

intellecto regii militis adventu naves conscendere pararent, coactas ad deditionem,

atque ita in manus Regis venisse naves XII, machinas VII, captivorum immensam

multitudinem, elapso Subizio. Id ad pacem valiturumne sit, an Regi adhibiturum

animos ad bellum ignoratur. Aliud hic habemus nihil, Rege procul in Pictonibus

agente. Pecuniae spes mihi fit. Caeterum nihil dum recepi. Saluta quaeso parentes

et qui nos sanguine aut amicitia contingunt. 22 Aprilis 1622.

Rogo si quis amicus huc veniat librorum, quorum nomina hic ascripta sunt,

exemplaria quina aut sena nobis transmittatis in usum puerorum, pretium quantum

erit reddetur.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

747. 1622 April 22. Aan B. Aubéry du Maurier 2

Literas tuas quoties recipio, Vir Illustrissime, tum maximum exsilii mei solatium

sentio: non quod hic etiam desint, qui se amicos nostros dici haud aegre ferant, sed

quod illorum exploranda mihi est amicitia, cum tuae iam toties periculum fecerim;

ut cum tua in me beneficia semper exuberent, ego ad gratiarum vel agendarum

redactus sim inopiam. Reigersbergium nostrum amare ne desinas rogo: nemo est,

qui res meas diligentius curet. De rheda consultabimus, ubi viderim nihil obstare

quominus ad me perveniat quod Rex optimus destinavit: nam incipere sumtus, quos

perferre nequeam, minus consultum est. Expediendo huic negotio inserviet forte,

quod domum conduxi cum Tileno communem, cuius uxor in hac urbe nihil ferme

praeter rhedam desiderat. Poterit autem una et illi et meae sufficere. Sed nihil valde

est, cur festinemus. Ipsius Tileni libellus, quo Milleterio respondet, iam sub praelo

est 3 . Cameronis colloquium 4 legi, quod a mollibus initiis paulatim ad verba duriora

processit. Ipse Tilenus in facti narratione iniuriam sibi factam conqueritur. Meum

consilium est, ut non per Tilenum, sed per alium Cameroni respondeatur, quam fieri

poterit modestissime. Meus Apologeticus 5 Latine describitur. Plane tibi assentior

editionem diutius differri non posse, atque idem amicos et affines iudicaturos confido.

Magni per hos dies hic de pace rumores fuerunt, ex colloquio inter Desdiguerium

et Rohanium.

1 Het onderhoud van Lesdiguières en Rohan te Laval près du Pont S. Esprit; Le Vassor II p.

456.

2 o

Gedrukt Epistolae p. 66. Antwoord op n . 740.

3 Zie p. 125 n. 2.

4 De p. 179 n. 7 genoemde Amica collatio.

5 Verantwoording, zie p. 76 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!