17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

205

- ut et Syriaco, unde Graeci suum Cadmo auctore habent - sexta est et nunc quoque

notam suam in numeris retinet, βαῦ vocant Syriaco vocabulo Grammatici nonnulli,

caeteri digamma Aeolicum: eam solebant Aeoles praeponere vocabulis a vocali

incipientibus. Ita apud veteres Aeoles ελέναν pro Ἐλέναν legit Priscianus 1 . Ita

urbs, quae aliis Ἐλεα, ipsis erat ελέα Velia, unde Zeno Eliades sive Veliensis.

Secuti hoc sunt Latini tum in lenibus, tum in aspiratis vocibus. Exempla ponam:

ἕσπερος vesperus, vesper. ἔντερα venter. οἶνος vinum. ἶς vis. οἶα via. ἐμέω vomo,

mutato ε in ο, ut elus olus. ἦρ ver. Ἐστία Vesta. ἐσϑὴς vestis. ἰδέω video. ἴον viola.

ἀλώπηξ vulpes, mutato a in u, ut Ἐϰάβα Hecuba. Simile est, quod ante ῤ quoque -

nam initio aspirari solet - suam illam literam addebant. Itaque pro ῥήγω, quod nunc

ῥηγνύω dicimus, Dores ῥάγω, illi ράγω dixere, unde vetus Latinum frago, fregi,

quod nunc frango, n interposito, sicut ex ϑίγω, quod nunc Graeci dicunt ϑιγγάνω,

factum est tago, quod nunc tango. Sed veterum vocum Latinarum vestigia remanent

in vocibus fragor, confrages, tagax, contagium. S quoque vocalibus praeponere

Aeolicum, ut ἕρπω, serpo. ἐρέω, sero, unde sermo. ἕδος sedes. ἃλς sales, nunc

sal. ἅλλω ἅλλομαι salo nunc salio. ἀγνὸς sanctus, olim sancus. ἡμὶ semis. ἐρύω

servo. ἑὸς suus. ὁμαλῶς simul. ἵστω sisto. ὅλος solidus. ὕπνος somnus, olim supinus.

ὑπὸ sub. ὑπὲρ super. ὗς sus. Sed et voces in Latio servatae, quas vix noverunt

Graeci praeter Æoles aut Siculos, ut οὐγϰία uncia, νούγϰιος nuncius, νέπους nepos,

λέπορις leporis non lepus. Etiam numeri hoc loquuntur: unus ab οὖνα, unde illud

οὔγϰια, quatuor ex voce πίττυρες, ut ἵππος ἵϰϰος equus, ἕπομαι ἕϰομαι sequor,

λείπω λείϰω leiquo, inde linquo. Sic pro πέμπε - ita enim pro πέντε veteres dicebant

- illi ϰένϰε unde quinque, σὲξ sex, σέπτα septem. ἔννε α per ἀϕαίρεσιν novem.

είϰοντα ita dicebant pro εἴϰοσι viginti. Sed et pronomina νοῒ nos. νωΐτερος noster

ut σϕωῒ vos, σϕωΐτερος vester: τὸ tu, τεὸς tuus, ϰὶς pro τὶς quis. ὥλλος ollus nunc

ille. ὅστε iste. ὅποτε ipte, postea ipse, ubique ι posito pro ο, sicut ex ὅϰε hic factum.

Ostendunt idem declinationes, ut μουσάων musarum. nam Latini veteres ο

scribebant, ubi nunc a scribitur. In fine pro ν m pronuntiabant, ut λόγον logom: r vero

interponitur hiatus vitandi causa, ut λόγων, Æolice λόγωον repetita vocali, Latine

logorum. Sic et in verbis: σταίην starem, dixisti ex δείξεσϑα, dicimus ex δείϰομες.

Haec de multis pauca sufficient ad fidem faciendam eius, quod de linguae Latinae

origine inter nos dici caeperat. Ubi ad manum libri erunt et tibi vacabit, latius haec

et auctoritate veterum et exemplorum congerie prosequemur. Vale, Vir Amplissime.

Lutetiae. 18 Aprilis, 1622.

De domo conducenda pendent adhuc consilia nostra. Librum 2 tibi mitto, quem

pro tua in Regem pietate non sine stomacho leges. Ubi usus fueris, remittas rogo.

Neque enim meus est, sed mihi commodatus.

746. 1622 April 22. Aan Willem de Groot 3

Quaesivi, mi Frater, sollicite admodum autographa libellorum, tum eius quem

Delegatis, tum eius quem Roterodamensibus exhibendum censueram 4 . Sed

1 Priscianus, Instit. gramm. I, 4.

2 Vermoedelijk het p. 125 n. 2 genoemde boek van Milletiere.

3 Gedrukt Epistolae p. 764.

4 Zie p. 168 n. 2.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!