17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

201

pulcram illam, ut tum videretur, conditionem diffluere passa esset. Dixi igitur interdum,

mihi sic videri, seu abnueret, seu annueret, fore ut postea poeniteret. Sed cur

poenitudine duceretur, si annuisset, vix aliam adferre caussam poteram, quae

alicuius ei momenti videretur, nisi quod aut longissime abeundum foret a suis aut

si maritus iis in locis, in quibus esset, remaneret, illa in perpetuo versatura sit metu,

ne is experiri eandem cogatur fortunam, quam aliquot eorum, qui eiusdem sunt

conditionis, nunc discere coguntur. Illa ad haec, meliora se tempora sperare; et si

quid adversi Dominus immittat, confidere eundem etiam spiritu suo roboraturum.

Habes, amplissime vir, quae nunc occurrebant. Deo immortali primum gratias ago,

quod tibi et familiae toti bene adeo sit; deinde eum supplicibus votis oro, ut hoc

bonum diuturnum esse velit, quo diu Reip. et Ecclesiae utilis esse possis. Uxor

multum te salutat. Etiam utriusque nostri nomine salutem dicito rari exempli feminae,

coniugi tuae, quam ego post tot adversa ex marito suo solidum capere gaudium

non minus laetor, quam propria si res ageretur, si bene memet novi. Nec praeterire

possum Clarissimum, et ϑεολογώτατον Tilenum. Pene est, ut addam magna

quaedam nomina, quorum extrema tu Sylva 1 meministi. Sed metuo ne meum hic

delitescentis nomen fortasse nec fando unquam acceperint. Lugd. Bat. ∞ IƆCXXII.

Idib. Aprilibus

Ὁ σὸς ἐξ ὅλης τῆς ϰαρδίας,

Γηρ. ὁ᾽ Αλωπέϰιος.

Adres: Amplissimo Clarissimoque viro Hugoni Grotio Lutetiam Parisiorum.

In dorso schreef Grotius: April. 1622. Vossius.

743. 1622 April 14. Aan Willem de Groot 2

Tune, mi Frater, ut gratias habeas mihi, cui infesta nimium fortuna nunquam hoc

indulsit, ut quis tibi frater essem ostenderem? Tu interim nunquam defatigaris

aerumnas nostras sublevare et absentis vices subire, quae si repensare unquam

potero, caeteras iniurias facile fortunae sum condonaturus. De centum florenis

numerandis scripseram 3 , ut quod debeam Rotterodami inde, quia hic pecunia non

suppetebat, exsolverem. Caeterum LXX alios cupieram penes te manere, unde

sustineres quotidiana in res meas impendia. Quod si res integra est, ita fiat rogo.

Mihi subquaestor 4 de pecunia moras nectit, nescio an quia ita mos est serpentibus

Hesperidum mala servantibus. Sed quidquid eius sit, existimationi consulendum

est, ac proinde urgenda libri nostri de quo scribis editio 5 . Scripsi ea de re et ad

affinem Nicolaum 6 , quem cessurum meis rationibus non dubito. Vestras notas avide

expectabo, et Hexabibli 7 exemplum si quis amicus advenerit. Ego quod libere ad

me scribis in magna parte beneficii pono, atque in ea re ut pergas precor; neque

dubites utcunque multis incommodis premar secuturum me consilia fortiora.

1 Zie p. 101 n. 7.

2 Gedrukt Epistolae p. 764.

3 o

Zie n . 735.

4 o

Zie n . 739.

5 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

6 o

N . 744.

7 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!