17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

200

atque amplius notis se suis illustrare velle receperat Scriverius noster. Ille vero lento

adeo pede et vere testudineum in modum procedit, ut multum videatur timere, ne

si alius esse occipiat, quam solet, cognomen Lentuli 1 amittat, per quod a te patriciis

Romanorum familiis sibi insertus videtur. Haec res facit, cur neque ea, quae ipse in

fragmenta Tragicorum meditabar, lucem adspexerint, neque item illorum quicquam,

quae transmiseras ad utrumque nostri. Non ignoras, me a multis retro annis Originum

libros 2 moliri. Iccirco impense aveo nosse, num brevi sint proditura, quae de eodem

argumento scripsit clarissimus Salmasius, ut cognosce ex notis eius ad Historiae

Augustae scriptores 3 . Multum metuo, ne si vir tantus suos edat labores, ego meos

aeternum premere cogar. Et tamen nihil magis desidero, quam ut nobile eius viri

opus quamprimum adspiciat lucem. Potero meas copias in arctum cogere, eaque

solum adferre, quae Salmasius vel dicere neglexerit, vel contemserit. Ita non plane

mihi peribit labor meus, qui multis mihi vigiliis stetit. Et interim hoc lucrabor, quod si

Salmasiana prius prodierint, ego iis visis meliora certioraque edocebor in multis ubi

nunc haereo. Nec enim vulgare quicquam ab eo expecto, cuius ego εὐστοχίαν in

corrigendis scriptoribus antiquis satis mirari non possum, nec praedicare unquam

desinam. Quod vero ad Romanarum Antiquitatum intelligentiam, quem cum eo

componere possimus, plane non video. Alias eius viri laudes praetereo, tibi magis

cognitas. Mihi quidem quoties aliquid mei lucem videbit, prope decretum, quoties

ad [te] illud mitto, etiam exemplum addere ad summum ilium virum: non quia tanti

mea esse putem sed quia committere non possum, quin ostendam, quanti a me

fiat. Et quod caput est, opto ei innotescere. Quod ea occasione per te commode

fiet. Nam tu, vir Amplissime, qui me meaque amare soles, commendatione nugarum

mearum pretium illis addes, quod a se sperare non audent. Utinam vero prodesse

tibi in aliquo possem vicissim. Sed iamdiu est, quod affectu meo contentus esse

soles. Quare verbum non addam, nisi quiddam de affine mea, et eo, qui illius ambiit

nuptias 4 . Equidem optassem, et ille ut tristibus his temporibus de coniugio minime

cogitasset, et nostra ut magis a secundis nuptiis abhorruisset hoc saltem tempore.

Virum quidem novi ab annis triginta et amplius, etiam his annis circiter quindecim

familiares fuimus, quantum loci intervallum, quo plurimum distinguebamur, item

temporum ratio sinebat. Indole optima semper mihi visus fuit, moribus etiam honestis,

et politiori literatura, quod rarum est in eius professionis homine, eleganter est

excultus. Sed cogito semper mecum, quantis munus, quod sustinet, sit periculis

involutum; tum autem si terras cogitem alio sub sole iacentes, metuo ne ea nostrae

sit corporis imbecillitas, ut longiori itineri minime par sit futura: ad haec longe aberit

a sanguine et affinitate iunctis. Propter ista et quaedam alia auctor esse coniugii

non potui; nec tamen in dissuadendo libertate ea ausus fui uti, quae fortasse

requirebatur. Videbam enim alios hic esse, qui impensius suaderent. Tum autem

minime tam obesae eram naris, ut ex colloquiis et aliis non animadverterem, quanti

faceret coniugii bona. Adhaec metuebam, ne si hic alteram duxisset, non inferioris

sortis, nostram vero peteret nemo nisi inferioris conditionis quam iste est, illa fieret

ἑαυτὴν τιμωρουμένη, quod

1 Zie I p. 89 n. 4.

2 De ‘Origines’ van den ouden M.P. Cato.

3 Salmasius' editie der Historiae Augustae Scriptores is van 1620.

4 Zijn schoonzuster, de weduwe van Is. Diamantius, die ging hertrouwen met Sam. Naeranus;

zie n o . 708 en 712.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!