17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

199

elogiis celebratum ante annos aliquot vidimus. Nempe nunc minime de plebe homines

persuasum id aliis volunt, sedulo eum humanitatis studiis vacasse: atque inde esse

quod sua tot bracteatis dictis et vermiculatis emblematis ornet; caeterum quicquid

istis operae insumsit, id decidisse arduo Theologiae studio, quippe quod totum

hominem requirat. Equidem nec ego quemquam velim meliorem aetatem istis unis

terere, quae tantum gradus esse ad Theologiam debent. Sed quam putidum est,

non posse de religionis controversiis iudicare, nisi qui linguarum trium genium ignoret,

nisi qui historiam externam, et locorum situs nesciat, nisi qui disserendi artem solum

degustarit, tanquam canis Nilum 1 ; at animae doctrinam, moralem scientiam, ea quae

de universalibus principiis ac affectionibus a philosopho disputantur, ne attigerit

quidem. Et quod omnium foedissimum est, non posse idoneum esse scripturarum

interpretem, nisi qui, iunioribus magistris contentus, supersederit discere ex Antiquis,

quid et illi senserint et cur ita maluerint sentire. Quae etsi profiteri minime audent

homines imperiti et malevoli, tamen quid aliud agunt, qui auctores sunt iuventuti, ut

studia istaec, quae dixi, negligant quippe inutilia et saepe etiam noxia; qui item

undique produnt, nullos a se viliori loco haberi, quam qui studiis istis adiuti ad graviora

se contulerint? Sed istos missos faciamus. Ad te, maxime vir, revertor: cuius, ex

quo in Galliis fuisti, nihil videre contigit, praeter ea, quae de Pelagianismo 2 disseruisti.

De quibus te iudicium meum iam ex aliis cognovisse scio. Sed ut illa non uno nomine

magna cum voluptate legi, ita impense desidero, ut simulac ab iis, quae publicas

curas spectant, otii aliquid nactus fueris, serio cogites de emittendo Stobaeo 3 tuo.

Exple, exple tandem augurium illud doctissimi et de literis optime meriti Andreae

Schotti, quod est in scholio addito Photii Bibliothecae tmemate seu cap. CLXVII 4 :

‘Praesagit, inquit, animus (quid enim vetat ominari?) fore ut ope Photianae

bibliothecae, quae latent, eruantur non pauca. Et quemadmodum nunc exiverunt

Hadrianus, Gelasius, Theophylactus Simocatta, ac quaedam etiam Diodori Siculi,

sic quoque spes est, Stobaei Eclogas omnes capite truncas, alibi vitiosas, turbatas,

mutilas, primo maxime et secundo libro, philosophi alicuius opera atque philologi in

integrum restitutum iri, ut apto illo colligentis ordine servato, maiore cum Reip.

commodo appareant; et tibi, quod omnium primum, oeconomiam librorum, ac

singulorum cuiusque capitum seriem, et argumentum Photius accurate designet;

dein Augustanae bibliothecae - cuius multa iam exstant in rem literariam beneficia

- codex calamo exaratus, ut et nostra neque pauca, neque contemnenda fragmenta

quae ex Anton. Augustini V.C. libro descripsimus, magna sane ad id, quod

suggerimus, adferent adiumenta. Nunc quoniam in medio palma est, huc Graecae

ac politae Philosophiae studiosos invito’. Hunc ego locum adscripsi, quia contineret,

unde peti possent, quae novam Stobaei editionem ornarent. Gratulor vero Stobaeo

quod a longe illustriori manu medelam ac decus suum accipiet, quam Schottus

praesagire vel sperare unquam ausus fuisset.

Non dubito, quin scire aveas, quid sit de Seneca Tragico 5 , quem ante annum

1 Erasmus, Adagia, i.v.

2 Disquisitio an Pelagiana sint etc. Vossius had de verhandeling in handschrift gezien; p. 109

n. 2.

3 Zie p. 15 n. 4.

4 Pag. 147 in de editie van 1606.

5 Zie p. 29 n. 8.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!