17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

198

literaturae humaniorumque studiorum praemia sint; imo haec ipsa invidiae obnoxia

sint apud eos, qui persuasum omnibus cupiunt, neminem esse Theologum vel

Iurisconsultum posse, nisi qui unum hoc per omnem egerit vitam, nec aetatis partem

triverit in iis, per quae gradus fieri debebant ad sublimiora. Haec ego ad te non

scriberem, nisi nunc magis quam antehac unquam verissimum esse comperirem,

illud quod in Petroniano Satirico 1 legere est, ‘id quo nihil est maius, pueris indui

adhuc nascentibus’. Quamquam vero pestilens istoc sidus prope omnium animos

inflavit, tamen non desperem posse nonnullis, quibus de luto meliore Phoebus finxit

praecordia, noxiam adeo opinionem ex animo evelli, dummodo ne homines partim

imperiti, partim invidi tantum bonum impedire pergant. Interim de me utcunque erit,

gaudebo, quod mihi sit mens sana in corpore sano 2 : si insipientibus non visum uti

opera nostra dum possunt, illi, non ego infelicior fuero. Quin fortasse eo beatior ero.

Quod tu quidem, magne vates, facile arbitror mihi concesseris: quippe qui alicubi

cecineris, inter ea esse,

Vitam quae faciunt beatiorem,

Nulli pendere temporis tributum 3 .

Sane quamdiu ab hoc tributo immunis sum, sedulo id operam do, ut ne minus sim

negotiosus quam soleo. Et nunc sub praelo est Commentatio mea de historiae

natura, et scribendae historiae praeceptis 4 . Quam arbitror intra hebdomadas duas

lucem adspicere posse. Nisi fortasse morae aliquid iniecerint libelli alii non absimilis

plane argumenti, quos cum priori emittere propemodum stat sententia. Sed profecto

quanto mallem hac aetate insumere operam meam studiis istis, quae ad pietatem

Christianam, Scripturarum illustrationem, vel Ecclesiae historiam pertinent. Non

male, nec infeliciter puto, ornare hanc spartam coeperamus. Sed temporum

infelicitas, torrentis instar, nos abripuit, ac levibus hisce literariis curis adfixit. Interim

blandiorem auram exspectabo, qua provecti ad graviores curas appellere iterum

studiorum nostrorum navem possimus. Tu vero, Amplissime vir, nunc, ut arbitror,

omnia potes, quae vis. Nisi fortean excipere ea debeam, quae ad nominis tui

defensionem pertineant. Nam ex plerisque, sed minus amantibus tui, intelligo,

Ordinum nostrorum legatis 5 , priusquam Lutetia ante annum vel circiter discederent,

illud fuisse promissum, nihil istic editum iri, quod procerum nostrorum quisquam

cum iniuria sua coniunctum esse arbitretur. Sed longe alius animus eorum, qui in

honore antea fuerunt et illorum, qui illis favent: quibus nihil adeo in voto esse videtur,

quam ut aliquid videant tui, quo mundus intelligat, quam bene et patriae voluerint

semper et adhuc velint. Utris potius gratificari debeas, vel quid rebus tuis aut publico

magis expediat, scio a me minime requiris, quem scis non multum sapere ultra ea,

quae ad molles Musarum labores, ac Socraticos libellos pertinent. Adderem etiam

Sacros, si per eos liceret, qui, uti dixi, nihil illic sapere quemquam putant, qui non

illotis manibus eos sit aggressus. Sane video esse, qui summum virum Tilenum

Theologum esse negent; quem tantopere Palatinorum Theologorum

1 Petronius, Sat. 4.

2 Juvenalis, Sat. X, 356.

3 Grotius, Poemata (1670), p. 263.

4 Vossius' Ars historica, sive de Historiae, et Historices natura, Historiaeque scribendae

praeceptis, Commentatio verscheen 1623 bij Joh. Maire te Leiden (Petit, Bibliogr. Lijst p. 168

n. 12).

5 Zie p. 42 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!