17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

189

736. 1622 Maart 26. Van J.A. Corvinus 1

Vir Amplissime S.P.

Quanquam non immerito praeter officium a me factum videatur, quod ab eo

tempore, quo T.A. redivivam Dei beneficio et cum nobis tum bonis omnibus restitutam

summo cum gaudio salutavi, nihil literarum ad eam dederim, rogo tamen ne id errori

aliquo, sed partim verecundiae, partim occupationibus et temporum invidiae

imputetur. Cum enim minus gratas fore literas meas mihi persuaderem, nisi et finem

Antimolinaeo 2 impositum et lucem eum adspecturum certo nuntiarent, silendum mihi

putavi donec ipse de eiusdem editione certus essem. Occupatum me tenuit

Molinaeus integram aestatem. Quippe cum iam a me finem operi impositum putarem,

rediit mihi labor ex nova eaque auctiore libri adversarii editione 3 . Existimabam enim

expedire, ut una cum prioribus ea etiam a me refutarentur quae iis accesserant.

Absolvi quidem integram responsionem ante nundinas autumnales, sed cum mihi

ipsi describenda esset, non potui nisi partem ad praelum parare. Curavi tamen ut

ea Francofurtum deferretur ac sollicitavi D. Roelandium, bibliopolam nobilem, de

editione. Sed is primo solum dubie, sero autem operam suam certo mihi addixit;

dubium tamen me tenuit an proximis nundinis liber proditurus esset, veritus ne cum

libri moles - excrevit enim admodum ex istis additamentis - tum crebrae operarum

typographicarum ob militem Bavarum, quo hac hyeme Francofurtum cinctum fuit,

intermissiones editionem nimium remorarentur. Proditurum demum ante paucos

dies certo significavit. Faxit Deus ut ad divinae veritatis propagationem serviat.

Plurimum mihi gratulabor, si cum fratribus tum imprimis T.A. eum placere intellexero;

vereor autem ne defectu necessarii subsidii multa nimis ieiune a me tractata sint;

tamen ut caussae pro viribus satisfacerem, omni ope nixus sum. Cum Antwerpia

discessissem sex integros menses me ipsum quasi voluntario carceri inclusi, et ut

mihi securiora essent studia, ubi essem etiam amicissimos celavi, nec recepi me in

libertatem, nisi postquam et integer liber ad praelum paratus, et mea manu bonam

partem descriptus esset et valetudo ex continuis laboribus adversior id urgeret.

Contuli vero me Nordam, Frisiae Orientalis oppidum. Ibi hyemem transegi apud

consanguineos, quos ex Albana persecutione ibi habeo reliquos. Ista occasione

contigit mihi videre et coram salutare Nobiliss. D. de Moersbergen 4 , qui summum

suum gaudium ob T.A. e carcere felicem liberationem testatus per occasionem T.A.

plurimam salutem dici voluit; simulque significavit gratissimum sibi fore, si cum de

T.A., tum de rerum Gallicarum statu certi quid cognoscat. Comes 5 huius Provinciae

de T.A. honorifice semper loquitur, et ardenti desiderio exspectat Apologiam 6 T.A.;

quam brevi prodituram cum acceperit in mandatis

1 Hs. U.B. Amsterdam, cod. 30 Q 1. Schrijver is de in 1619 verbannen Remonstrantsche

predikant te Leiden (zie I p. 260 n. 3), die zich thans te Norden in Oostfriesland ophield.

2 Zijn geschrift tegen den Parijschen predikant Pierre Dumoulin: P. Molinaei novi anatomici

mala encheiresis, dat 1622 uitkwam bij Erasmus Kempffer te Frankfort a.M.

3 e

Petri Molinaei Anatome Arminianismi kwam 1619 te Leiden uit; een 2 editie 1620; postrema

ed. 1621.

4 A. de Wael van Moersbergen, die met Oldenbarnevelt, Grotius en Hogerbeets veroordeeld

was.

5 Willem Hendrik graaf van Steinfurt.

6 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!