17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

188

causam perdere facillimum sit. Nova sunt et valde invidiosa, nec nisi ad irritandos

reges valentia, quae scribit; tum fundamentum armorum ponitur in hominis

mendacissimi narratione. Sed bene est, quod adversarium 1 sibi elegit non elinguem,

cui tamen sufflaminando omnes operam dabimus, ne quod ab uno peccatum est,

in eius culpam multi innocentes trahantur. Hi, qui a consilio Regis sunt, valde

optassent, ut Rex a Reformatis huius urbis salutaretur, quod tamen nescio quomodo

factum non est. Omnia quidem ad bellum parantur satis strenue, sed non eo minus

viri sapientes pacem audent sperare, et ita, quasi pro foribus stet; quorum ominationi

eventus utinam brevi respondeat, ut Regi a civilibus turbis vacuo liceat ad amicorum

res advertere. Nuntius de Gallis, iterum male habitis in India apud Iacatram, renovavit

pristinum vulnus, eoque magis quod, cum Anglis pacandis tantum insumatur operae,

huius regni nulla habetur ratio. Si qui Reipublicae nostrae incubant, eam vellent

perditam, quid agere aliud possent? Mitto a Tileno literas, et alias 2 , quas rogo grave

ne sit curare affini tradendas. Deus te, Vir Illustrissime, cum liberis diu sospitet. Idem

mecum uxor mea precatur, et gratiam habet, quod sui memineris. De Bonfadio 3 ,

quid porro futurum sit, cognoscere percupio. Lutetiae 25 Martii, 1622.

735. 1622 Maart 25. Aan Willem de Groot 4

Spes mihi fit, Frater charissime, pittacii sive breviculi Regii, quod mihi datum est,

referendi in notiam eorum quae persolvenda sunt. Sed ubi hoc quoque factum erit,

tot sunt artes triconum nummariorum, ut nisi magna amicorum gratia, temporis

saepe et pecuniae damno, nihil possit extundi. Experiemur ergo. Si grave tibi non

sit ex eo quod nobis restat centum florenos Nicolao Reigersbergio numerari, quibus

persolvat nomen quod ex vectura fecimus, valde id nobis commodum sit. Nam ex

quo hic sumus mille ducentos florenos e Zelandia duximus; et tamen magnam

partem supellectile utimur aliena. De Hexabiblo 5 miror nihil a me intelligi. Librum

quem misi 6 postea quamprimum et quidem cum iudicio legi velim, et quid vobis

videatur mihi renuntiari. Si quid doloris sensus mihi expressit, facile poterit mitigari.

Sed causae vires timidis consiliis imminui non debent. Existimationis tuendae causa

nimis multa passi sumus, quam ut eam nunc aut offensae metu aut aliis imbellibus

de causis deseramus. Idem vobis visum iri non dubito.

Rex hinc abiit Aureliam, inde Biturigas ut creditur, et porro Lugdunum. Fervet

bellum, nec tamen sine spe pacis; quae si coierit restat ut de Valle Telina Rex cogitet.

Ego magnum in gratia Principis Condaei praesidium reperi; sed et Custodis sigillorum 7

amicitia perutilis mihi est. Domum conducturi sumus aliam, pretio si possumus ferme

ad quingentos florenos. Si quid apud vos novi est, fac me certiorem et cum

parentibus, agnatis et affinibus vale. Lutetiae 25 Martii 1622.

Tuus tui amantissimus Frater

H. Grotius.

1 Tilenus, zie p. 125 n. 2.

2 N o . 735.

3 Zie p. 69 n. 3.

4 Gedrukt Epistolae p. 763.

5 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

6 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

7 De Vic.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!