17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

166

Pretium tabellarii hic omne persolutum est, quod, cum ad vos scriberem, nondum

mihi constabat. Solvimus florenos quatuor et semissem. Si quid a vobis erogatum

est id poterit repeti, aut in venturas posthac literas imputari. Quem finem habuerit

viri optimi Hogerbetii desiderium scire aveo tum ipsius causa, tum quia ad res alias

coniecturam praestabit. Vale mi Frater, et parentes atque amicos obsequiose saluta

a me et uxore: etiam Reigersbergium si apud vos est, quem rogo eorum quae scribo

notitiam impartias. 6 Ianuarii 1622.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

715. 1622 Jan. 6. Aan B. Aubéry du Maurier 1

Citius ego, Vir Illustrissime, gratias agendo, qua tamen re nihil est facilius, delassarer,

quam tu bene de me merendo. Sed tamen, quanquam id tu non curas, facio quod

debeo. Et pro cura rerum mearum tantum tibi me obligatum profiteor, quantum mea

refert, ut in Gallia potius et splendidissima hominum luce, quum in retuso aliquo

angulo degam. Quod de itinere huc tuo spem facis, eo magnopere solaris meorum

incommodorum reliquias. Sed tamen alma Pax, unde iter illud pendet, qando vos

sit respectura nescio. Ex obitu... 2 post alios 3 , qui itidem belli incentores habebantur,

multi animos in spem tanti boni attollere coeperant. Sed dicitur... 4 , qui in vacuum

locum cucurrit, eosdem ignes resuscitare. Deinde vero ita ... turguisse ... successu

... De viri civisque optimi Boissizi morte 5 nuntium tu quidem falsum acceperas, sed

quem in omen vertit exitus. Dies enim sunt decem admodum, cum carere coepit

saeculum tam illustri incorruptae virtutis exemplo. Dies tres aut quatuor decubuerat

deiectus a morbo, quem iam vicerat aliquoties, sed, ut scis, mala aetas semper

aliquid deruit de viribus, et illa iam pridem senile corpus sola animi magnitudine

sustentabat.

Res patriae meae quod attinet, quantis subsidiis aerarium egeat satis intelligo;

quae cum habere aliunde non possint, quam a civibus, nihil magis refert, quam ut

omnes intelligant, quicquid datur pro se, non contra se dari. Sed multum vereor, ne

quorumdam sua magis quam publica respicientium pertinacia obstare pergat

remediis; in quibus eo minus erit opis, quo serius advocabuntur. Sed nos scilicet

non multum mordere debet haec cura, quibus id iam evenit, quod eversa Republica

postremum timetur. Defensio innocentiae non tam meae, quam eorum, qui salvis

legibus rempublicam nostram rexere, in maiorem, quam arbitratus fueram, molem

excrescit 6 , dum operam do, ne quid dignum scitu posteritatem fugiat. Tamen cum

nullum tempus elabi patiar, quod ab amicorum salutationibus vacuum est, finem

brevi exspecto. Vale, Vir summe, a me et uxore, quae tibi omnia prosperrima animitus

optat. Lutetiae, 6 Ianuarii 1622.

1 Gedrukt Epistolae p. 64. Enkele namen zijn in den gedrukten tekst uitgelaten.

2 Vul in: De Luynes; zie p. 165 n. 7.

3 Du Vair en Davy du Perron; zie p. 164 n. 9 en 10.

4 Vul in: Condé; zie p. 165 n. 8.

5 Zie p. 165 n. 6.

6 Verantwoording; zie p. 76 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!