17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

163

illum scriptitasse. Gevartium 1 nostrum reperire non potui, nam paucis ante diebus

Douacum promotionis petendae causa discesserat. Est enim ab Archiduce munere

Graphiarii Antverpiensis, quod hic pro praeclaro habetur, donatus, ad quam rem

etsi non necessarius utilis tamen gradus esse videbatur. De rebus publicis nihil certi

habemus. Spinola etiamnum in castris suis est et morbo contagioso disenteriae

laborare hic dicitur. Iuliaci capiendae necdum spes est. Naves aliquot e portu

Ostendano elapsae mare proculdubio infestabunt. In Batavia Ordines de re nummaria

expedienda inter se rixantur, expectatur Princeps eos compositurus. Haec ad te

scribere operae pretium putavi, plura certioraque de rebus nostris publicis et privatis

propediem me scripturum confido. Vale cum uxore lectissima totaque familia et

omnibus amicis.

Antverpiae. 15 o . Decemb. 1621.

Tibi obedientissimus frater

Guilielmus Grotius.

Adres: A Monsieur Monsieur Grotius demeurant logis de Mons r . George, Procureur,

rue de Haute-feuille auprez des Cordeliers à Paris. Port.

In dorso schreef Grotius: 15 Dec. 1621. W. de Groot.

712. 1621 Dec. 15. Aan F. Junius 2

Avidum me iam pridem de te nuntios exspectantem, optime ac doctissime Iuni,

summa voluptate affecerunt dulcissimae et eius quem semper in te agnovi affectus

indices literae. Rogo hunc mihi animum conserves; ego ne eius te unquam poeniteat

operam dabo. Librum quem olim, cum de proceribus nostris optima quaeque mihi

pollicerer, de Imperio summarum potestatum circa sacra conscripseram, ex Hibernia

in Angliam remissum per fratres Barneveldios recte accepi. Esse illic qui adversus

tot calumnias tantumque fortunae impetum invictam nobis amicitiam praestant

magnum mihi contra tot mala solatium est. Neque dubito quin eius boni partem

studio tuo debeam: scio enim quam certum in te habeam innocentiae meae et testem

et patronum. Ego te vicissim credere illud firmissime iubeo, ita me sanctissimi viri,

parentis tui, memoriam revereri, ita me optimi amicorum Vossii suavissima

consuetudine illigatum, ita me tuis tuorumque omnium officiis obstructum, ut vestra

domo post paternam meam nulla mihi esse possit carior. Quare noli unquam credere

quicquam a me alienum esse quod ad vos pertinet, quod te sentire meo sane cum

gaudio ostendis cum me curarum vestrarum participem facis. Atque utinam tam

consilii sapientia usui vobis esse possim quam vota precesque meae vobis inserviunt.

Neranum quem nominas probitatis et eruditionis nomine qui novere commendant,

neque vero ego nescio quantum sit viri tam eximii filiam, adde et mariti nunquam

satis laudandi - scis quanti eum fecerim - viduam ambire; tum quae exsulum sit

fortuna expertus disco. Sed, ni fallor, virtutis ipsius interest ne, si praestantissima

femina ad secundarum nuptiarum cogitationem flecti potest, spernatur is in quo

1 Zie p. 162 n. 3.

2 Hs. U.B. Amsterdam, cod. S 19. Antwoord op n o . 708.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!