17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

161

ad vota me potius convertam, Deumque precabor, ut caeterorum liberum dulcis

indoles felici fruge unius tibi memoriam minuat.

De re Indicana 1 , si quid posthac ad me perlatum fuerit, faciam te conscium,

nihilque, nisi ex tuo consilio, agam. Rex hic futurus putatur ad Dominicum Natalem.

Spes pacis magis magisque fugit, cum tamen res regni longam belli moram vix

ferant. Nescio an de privato meo negotio 2 addere aliquid debeam. Cur enim molestus

tibi sim, quem scio sponte sua nihil eorum, quae mihi prodesse possunt, omittere?

sed tamen audebo, vel ut videas quam te utar familiariter. Decretum de me aliquid

in regio consilio intellexeras: sed ego nullum eius rei instrumentum accepi; et qui

hic sunt nihil certi pollicentur, in adventum Regis rem differunt. Quidam metum

iniiciunt, ne de ea ipsa summa, quae destinata erat, decedat aliquid, cum onus

traductae huc non sine consilio familiae, et sumtuosius in hac hominum luce vivendi

genus potius augmenti aliquid postulent. Interim satis intelligo, cum belli impensae

etiam indigenis necessaria concedi vix permittant, mihi extero, operae sterilis homini,

leniter ferendum quicquid communis parsimonia exigit. Sed ut res meae perpetuo

in incerto sint et a temporaria largitate aut frugalitate pendeant, domus meae ratio

non patitur. Quare nisi certi constituitur aliquid, restat ut in Germania alicui addicam

operam, ubi facile eminent etiam, qui hic in turba latent; aut certe remotior aliquis

in Gallia quaerendus est angulus, ubi me abscondam. Scio ego te conscio,

quantopere laboraverim semper, ut honos haberetur amicitiae vestrae, utque subditi

Regis omnia aequa apud nos obtinerent, neque exiguam concepti in me odii partem

hinc manasse. Ac de his edoctos a te proceres non dubito. Forte non abs re sit, si

D. Cancellario 3 - qui ad omnia negotia, ut scis, est lentior - et, ubi is advenerit, D.

de Puisieux 4 res in memoriam revocetur. Reformati nostri, metuentes ne Alesianae

definitiones 5 aliud, quam speratum fuit, pariant, renovare in nos incipiunt calumniam

Hispaniensem; cui integram conscientiam oppono, famae interim minime contemtor;

quamobrem defensionem eorum, quae ab antiquis Hollandiae Ordinibus, in re sacra

ac civili, acta sunt, molior 6 . Scio te favere labori. Vale, Vir maxime. Lutetiae. 3

Decemb. 1621.

711. 1621 Dec. 15. Van Willem de Groot 7

Frater optime.

Litteras ad te e Belgio, nondum tamen ex Batavia mitto: quartus hic dies est ex

quo iter nostrum feliciter quidem sed magno cum labore emensi Antverpiam

1 Zie n o . 702.

2 Nl. het hem door den Koning verleende jaargeld, dat echter niet werd uitbetaald.

3 Nic. Brulart de Sillery.

4 Pierre Brulart, vicomte de Puisieux, zoon van den voorgaande; secrétaire d'Etat de l'Extérieur.

5 De besluiten van de Synode van Ales.

6 De Verantwoordingh, zie p. 76 n. 1.

7 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Gedrukt Navorscher LIII (103) p. 518. Willem is blijkbaar thans

op de terugreis van Parijs. Zie over zijn verblijf aldaar p. 65 n. 3. Hij zou eerst eind September,

dus na de komst van Maria te Parijs, zijn teruggegaan (zie p. 152 n. 7; p. 154 n. 1), doch hij

is blijkbaar eerst eind November vertrokken, en zal toen de brieven n o . 705, 706 en 707

hebben medegenomen.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!