17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

159

Iamdudum enim, nisi me fallit opinia, candidos hominis mores; ingenium erectum,

et eruditionem non contemnendam abunde intellexisti; neque latere te potest illud

comici 1 :

Omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo

Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;

Propter suam impotentiam se semper credunt negligi.

Publico certe interest; ne unius exemplo cuncti bonae caussae ac patriae libertatis

assertores, contemptus suspicione laborantes, animis cadant. sed forte futurum hoc

non est; contra illud certum, mulier natalibus clara, moribus proba, diu vidua,

iniquissimis hisce temporibus plurimorum iudicio parum decore matrimonium exsulis

secuta videbitur; actum insuper erit de moderationis illius fama, quam usque adhuc

qualemcunque familia ista obtinuit; quae res utinam indignioribus contumeliis virum

optimum tuique amantissimum non exponat! Ambiguum adhuc esse potest, quae

coniugii talis futura sit species; quae fortuna, fama, conditio communium, si

proveniant, liberorum. Sed quid ego consilium promenti similis, cum non alia, quam

ut te consulerem, intentione ad scribendum accesserim? Ignosce quaeso

molestissimae importunitati; negotium hoc, ut vides, consiliatorem et rectorem

temporum intelligentissimum exigit. Quare iterum atque iterum rogamus, oramus,

ne tui nobis iudicii copiam facere graveris, litterarumque aliquid aut ad me, aut ad

viduae affinem 2 , dimidium animae tuae, super hac re transmittas: obligabis me,

obligabis viduam, obligabis, una cum tota familia, hunc eius, quem dixi, adfinem:

tanto magis idoneum debitorem, quam nos putas esse, quanto sanius tuorum erga

nos beneficiorum mensuram valet aestimare.

Vale vir Cl. cum singularis exempli coniuge, liberisque suavissimis. D. Doubletius 3

iuxta mecum tibi vult commendari; quemadmodum et magnitudinem tuam ex aequo

mecum religiosa veneratione prosequitur. Saluta Cl. Tilenum D. Auratum 4 et D.

Schaalkens 5 , si etiamnum Lutetiae moratur. Raptim. Londinii. A o . 1621. 17 Novembr.

st. vet.

Tuus omni obsequio

Fr. Iunius.

Scriptum tuum de Iura summarum potestatum circa sacra per fratres Berneveldios

recte ad te perlatum 6 spero.

Adres: Eminentissimo et pro veritate firmissimo viro D. Hugoni Grotio.

In dorso schreef Grotius: 17 Nov. 1621 Junius.

1 Terentius, Adelphi IV, 3, 14-16.

2 Vossius.

3 Misschien de I p. 147 n. 3 genoemde Philips Doublet.

4 François d'Or.

5 Guiljam Schaelkens, zwager van Grevinchoven; Brandt, Hist. der Refrm. IV p. 719.

6 Zie over de terugzending van Grotius' handschrift van ‘de Imperio summarum potestatum

circa sacra’den brief van J. Cosin van 30 Juni 1621, n o . 660. Fratres Berneveldii zijn de zoons

van Oldenbarnevelt, Willem van Stoutenberg en Reinier van Groenevelt.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!