17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

152

forfruito coniungebatur: quam ille deinde locis suis inserendam notis quibusdam

indicabat. Unde fieri potuit et factum, puto, ut duae particulae ad diversos homines

ac tempora pertinentes describentium errore, notis illis male observatis, coalescerent.

Certe qui Indicem confecere eis suboluisse error videtur, ut advertes si quaeras

soceri nomen. Interim illud dissimulare nequeo, illud de desultoria scientia non ab

exscriptore sed ab ipso esse Thuano, non tamen eo sensu qui levitatem animi ullam

significet, sed potius insatiabilem quandam cupiditatem per omnia studiorum genera

se diffundendi: de cuius successu quod aliis iudicium permittit haud dubie Critica

spectat; nam Theologica eius, quae certe potissima, nescio an ad Thuani manus

venerint. Nam si venissent iudicasset haud dubie cum Scaligero qui eum iudicii

acumine Theologis ferme omnibus praeferebat 1 . Praecipue vero pacis et moderationis

studium favorabili aliquo elogio prosecutus more suo Thuanus fuerat, si Irenicon 2

et quae alia eius sunt argumenti ad ipsius manus pervenisset. Ego, qui utriusque

memoriam, ut scis, summa reverentia prosequor, auctor sum, ut tu quoque, si quid

hac in re pro soceri existimatione faciendum censes, ita id facias, ut simul te Thuani

observantem ostendas. Melius forte sit obiter in aliquo libellorum 3 quos es editurus

dicas monitum te, quod et res ipsa loquitur, ingens ab exscriptore eo in loco vitium

esse commissum, quam ut singulatim de hoc argumento aliquid scribas et singula

ad unguem reseces. Sed quicquid facturus es ego operam dabo ut bonis probisque

id non displiceat.

Tilenus noster summi te facit et amicissime salutat. Is nunc Canonas Dordracenos

ὀβελίζει 4 . De Onosandro nihil sperandum. Rigaltius noster totus in bibliothecae

catalogo scribendo occupatur, caeterum tempus foro et rei faciendae tribuit. Spem

tamen mihi eius scriptoris edendi fecit Salmasius 5 vir supra quam quisquam credat

eruditus. Eius Eucharisticon ad Sirmondum 6 nescio an videris: in quo canon Nicenus

περὶ τῶν πρωτείων accuratissime pertractatur. Amicos resaluta et vale quam optime.

29 Septemb. 1621.

Mitto hanc epistolam quanquam veterem ut videas pridem curasse me ut tibi

responderem: quo scilicet tempore frater discessurus 7 putabatur, qui abitum hucusque

distulit. Interea recepi duo tua opera de Arte Oratoria 8 , elimatissima ut omnes docti

sentiunt. Ego Partitiones tuas multis commendavi qui summa sua cum fruge ea

utuntur. Utinam habere possim quae olim super statu animarum post mortem,

oratione pro mortuis et sanctorum veneratione a te sunt annotata amicisque

distributa 9 . Vale Vir Optime. 20 Novemb. 1621.

1 In het Epicedium; zie Cuno, Franciscus Junius der Aeltere, p. 167.

2 Junius' Eirenicum de Pace ecclesiae catholicae inter Christianos ... procuranda, in 1593 bij

Raphelengen te Leiden uitgekomen.

3 Hij deed dit dan ook in: de Historicis Latinis, 1627; praefatio. Zie Vossius' brief van 23 Aug.

1627.

4 Tilenus' Considérations sur les Canons et Serment d'Alez, 1622. Zie Brandt, Historie der

Reformatie IV p. 391.

5 Tot een uitgave van Onosander is ook Salmasius niet gekomen.

6 Eucharisticon Iacobo Sirmondo. Parijs 1621.

7 Over Willem's verblijf in Parijs zie p. 65 n. 3.

8 Zie p. 135 n. 3.

9 Onder Vossius' praesidium hebben de volgende studenten de achter hun namen genoemde

Disputationes verdedigd: A. Romanus, de Statu animae a corpore separatae (1615);

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!