17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

147

et scriptionis pretium a fama aestimarem. Nunc primum incipio credere me digna

posteris condidisse, de quibus tanti viri tam magnifice sentiunt. Quantum vero iudicio

tuo tribuam ex eo cognosces, quod praedicatione ista non solum illustrari ipsas

Musas, sed et memoriam mei prorogari existimem. Non sine nostro et bonorum

omnium gaudio salvum te, squallorem et tristitiam carceris evasisse accepimus.

Magnus quidem animus ubicumque est liber est: tamen propter commercium, quod

illi familiarius est, hospitis sui, id est corporis miseriis haut ingemiscere, et torpere

non potest. Sed de tanta fortuna ut tibi potissimum gratulor, ita et Musis gaudeo.

Gaudeo, inquam, Musis, quibus postliminio restitutus, iam invenies otium, quod a

republica impetrare non poteras. Ego te, clarissime Groti, liberius provoco, quia nihil

humanius est ipsis litteris, quae etiam ab humanitate nomen traxere. Idem genius,

eadem studia nos coniungunt; quibus confisus ad notitiam tui iter mihi struo; quod

longe ante tentassem, nisi diremisset nos priorum temporum calamitas, et metus

partium, ad ultimum fortunae tuae atrocitas. Nunc securus ad te venio. et ut propius

me intelligas, libellum 1 porrigo, de quo etiam iudicii tui trutinam exspecto. Insunt

offendicula quaedam typographi, quae cum occurrerint ingenio facile supplebis: per

forenses enim curas interesse mihi editioni non licuit et ut scis genus istud hominum

extra lucrum nihil cogitat. Vale Phoebi delicium, et me quoque inter tuos numera.

Gandavi XI. Octob. MIƆCXXI.

Amplissime domine, Virtutibus tuis addictus

Nicolaus Burgundius.

In dorso schreef Grotius: Nicolaus Burgundius 11. Oct. 1621.

700. 1621 Oct. 19. Van Cl. Salmasius 2

Quantas ego tibi maximas agere possum gratias ago, Vir clarissime, pro eruditissima

illa tua observatione de calceis, quam heri ad me misisti. Gaudeo etiam tibi aliquando

idem quod mihi in mentem venisse ad conciliandum Marci cum Matthaeo 3 locum,

ac ne nunc quidem a te improbari. Certe quo magis magisque cogito, nullam aliam

iniri posse viam video conciliandorum illorum Evangelistarum. Certum est, ut nuper

tibi dicebam, Graecos vocem ὑπόδημα, cum strictiori notione sumitur, pro altiore et

profundiore calceamento usurpare, et a sandalis distinguere. Possum id multis

auctorum locis confirmare. Hesychius 4 βλαυτοῦν, ὑποδέειν, ἢ πλήσσειν σανδαλίῳ,

οἱ δὲ ὑποδήματι. Idem: βλαῦδες, ἐμβάδες, ϰρηπῖδες, σανδάλια, ὑποδήματα. quibus

locis ὑπόδημα stricte sumitur, et ἀπὸ τοῦ σανδαλίου distinguitur. Sic vocem calceus

apud Latinos, cum proprie et stricte accipitur, de illo calceamenti genere dici certum

est, quod forenses et togati gestabant. Hinc Tertullianus 5 noster: calceos nihil dicimus

proprium togae tormentum; et paulo post: quem non expediat in algore et ardore

rigere nudipe-

1 Vermoedelijk zijn: Tractatus controversiarum ad Consuetudines Flandriae. Antv. 1621.

2 Gedrukt Salmasii Epistolarum lib. I p. 22. Schrijver is de bekende Fransche philoloog, die in

1632 als professor naar Leiden ging.

3 Marcus VI, 9 en Matth. X, 10. Zie Tertullianus de Pallio, ed. Salmasius, Notae (p. 388 in de

ed. 1656): ‘et haec ratio est conciliandi cum Marco Matthaeum’.

4 Hesychius, Lexicon i.v.

5 Tertullianus, de Pallio V (Migne, P.L. II p. 1101).

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!